metallis, sed ex lapidibus vivis, et non decusatur rutilantium nitore
gemmarum, sed spiritalium radiat decore virtutum. Omnium quidem
bonorum Deo largiente fieri participes possumus, omnia vero possidere
aequaliter non valemus. Nam et sancti patres, qui nos ad celestia praecesserunt,
licet omnium virtutum ex divina fuerint opitulatione participes,
non tamen in omnibus extitisse creduntur aequales. Abraham siquidem
ceteris fide simul et obedientia praefuit, Isaac nitida monogamiae castitas
decoravit: Moyses , sicut ait scriptura, vir mitissimus erat super omnes
homines, qui morabantur in terra . Heliam libertatis auctoritas reddit
insignem, Finees zeli fervor et ultio iure perpetuo constituit in conspectu
Domini sacerdotem, Iohannem ad recubitum dominici pectoris virginitas
extulit, Petrum vero praecipuus amor in Dominum ad percipienda primi
pastoris iura provexit.
Quamvis ergo unusquisque sanctus omnibus florere virtutibus necessario
debeat, neque enim singula queque vere virtus est, si mixta aliis
virtutibus non est, una tamen virtus cuique est prae ceteris eligenda, cui
mens familiarius inherendo deserviat, atque ab eius, ut ita loquar, obsequio
non recedat. In cunctis quippe virtutibus aeque nos exercere non possumus,
sed dum unam artius custodimus, in hac, quod ex reliquis minus est,
adimplemus, et dum hanc indesinenter amplectendo constringimus,
quasi totum virtutum corpus unius membri participatione tenemus.
Quam itaque virtutem tibi persuadeo peculiarius exequendam? Numquid
ieiunium? Sed continuo respondebis: Si immoderatis corpus meum
ieiuniis attero, imminentibus tot causarum discursionumque laboribus
mox succumbo. Si psalmodiae meditationes indixero, ab orationis,
inquies, assiduitate praepedior, quoniam ad respondendum salutationibus
amicorum ac miscenda colloquia cotidie coactus impellor. Si nudis te
iuxta morem apostolorum pedibus hortor incedere, si duris instar Iohannis
membra tua ciliciis edomare, si denique te in exilium proficisci, si carcerali
custodia te iubeam penitentium more concludi, imminentem praesto
|
|