Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 280


et muscarum et culicum plures molestias sustinet, nec ei licet Uenetias intrare.
Quod ipse multum graviter recipit et uindicandum in posterum alta mente reponit. Et
ideo ueremur, ne tam grauis offensa quandoque uniuerso populo periculosa possit esse pariter
et dampnosa. Quare de nostra uoluntate est, ut si uestre residet celsitudini, imperator
Uenetias a uobis et a populo inuitatus accedat”. Quibus dux benigne respondit:
“Bene potestis firmiter recolere, domini, quod ad petitionem pape per duodecim prudentes
uiros in anima omnium nostrorum iurare fecimus, quod absque mandato eius et licentia
imperatorem intra fines Uenetie nullatenus recipere deberemus. Prouideat ergo uestra discretio,
si contra tenorem iuramenti nostri, papa inconsulto, imperatorem debeamus huc
advocare”. Cui illi protinus responderunt: “Postquam ex mandato pape Clojam, que intra
fines est Uenetie, imperator intrauit, plane a nostri iuramenti sumus uinculis absoluti”.
Cumque super hoc a duce et populo esset diutius disceptatum, tamdem de communi consensu
quidam Ueneti sunt ad papam directi. Qui uenientes, sicut uiri improbi et superbi,
dormientem papam excitare non timuerunt, proponentes ei ex parte ducis et populi, quod
de eorum erat uoluntate et beneplacito, quod Uenetias imperator intraret. Quod uerbum
admodum pape displicuit et multum graue resedit dicens eis: “Uos nobis ex iuramento tenemini,
ut imperator Uenetias non debeat sine nostra licentia et mandato uenire. Uolumus
ergo, ut cardinales nostros, qui ad imperatorem iuerunt, cum eius nuntiis usque in
diem crastinum expectetis. Et eis uenientibus, quid nobis faciendum sit, uobis respondere
curabimus”. Quod uerbum licet Uenetis displicuisset, plurimum tamen precibus pape
deuicti, petitioni eius, quamuis inuiti, prebentes assensum, ad propria redierunt.
Interea per totam regionem rumor insonuit, quod Ueneti contra uoluntatem pape uellent
imperatorem Uenetias intromittere. Quo audito Lombardi, qui cum papa pro facienda
pace Uenetias uenerant, metuentes subitum imperatoris aduentum, et fidem Uenetum et inconstantiam
suspectam habentes, intrantes naues, ad partes Treuisie se transtulerunt. Papa
autem cum paucis cardinalibus, qui secum remanserant, cepit contristari et mestus esse. Metuebat
enim, ne si imperator contra uoluntatem suam, iuramento non prestito, Uenetias introiret,
magnum ex hoc dampnum et periculum posset Dei ecclesie prouenire. Audientes
autem hoc nuntii regis Sicilie, uenientes ad papam ceperunt eum uiriliter animare, dicentes:
“Domine, non oportet uos dubitare in aliquo uel metuere, ecce enim quatuor galeas domini
regis Sicilie ad uestrum obsequium preparatas habemus, quas cum uobis intrare placuerit,
secure uos de hoc loco et absque periculo, inuitis etiam Uenetis et contradicentibus, educemus”.
Quibus uerbis papa plurimum animatus respondit, quod de suo erat proposito,
ut cardinales, qui ad imperatorem iuerant, usque in diem crastinum expectaret, ne si eis
inconsultis recederet, posset merito leuitatis argui et de uiolata fraternitate culpari. Quo
audito, regis nuntii ad palatium ducis, ubi cum multis Uenetis dux de more conuenerat,
accedentes, eos taliter sunt allocuti: “A uestra memoria excidisse non credimus, quanta
beneficia dominus rex huic ciuitati contulerit, et quod hodie princeps aliquis sub celo non
uiuit, cuius amicitia tantum sit uobis idonea, cuius gratia adeo sit uestris utilitatibus opportuna.
Et vos ei ex iuramento tenemini, sui regni gloriam et honorem diligere et pro
eius commodo plurimum laborare. Inde est, quod nos hac consideratione inducti, et de
uobis tamquam de amicis domini regis et fidelibus multam spem et fiduciam obtinentes,
papam et Lombardos inuitos pariter et renitentes Uenetiam uenire coegerimus, iuramento
tamen prius a uobis prestito, quod sine pape licentia non deberetis imperatorem intra Uenetie

Torna all'inizio