fines recipere. Sed ecce, ut audiuimus, uestri iuramenti et promissionis obliti, pace
nondum disposita et firmata, imperatorem non iuratum ad ciuitatem istam, papa contradicente,
uocatis: et sic pax ecclesie et domini nostri regis, uobis facientibus, impeditur. Sed
in ueritate sciatis, quod nos in ciuitate ista non prestolabimur imperatoris aduentum, sed
die crastina ad propria redeuntes, domino regi significare curabimus, qualiter pro tot et
tantis beneficiis uobis a regia liberalitates collatis mala et dampna plurima rependere
studeatis”.
Quibus auditis, dux satis placide et benigne respondit: “Quod uos indignatos aspicimus
et contra nos commotos esse cognoscimus, egre multum patimur et molestissime sustinemus.
Nos enim, qui dominum regem toto corde diligimus et pro honore eius et commodo
nos et nostra exponere non dubitamus, nollemus non solum uos, qui magni estis de
regno eius et summi principes, sed nec suorum minimum ad iracundiam prouocare. Et
quia inter eum et imperatorem pacem esse dispositam credebamus, uoluimus, ut in ciuitate
nostra pacis domini regis tamquam amicissimi nostri fieret consummatio. Et ideo recedendi
uobis licentiam non tribuimus, sed prudentiam uestram affectuose rogamus, ut tamquam
in domibus uestris securi et sine timore aliquo imperatoris expectetis aduentum”.
Non autem idcirco taliter dux respondit, quin ei et aliis sapientibus talis imperatoris displiceret
aduentus, sed quia timebat plebem et popularem tumultum plurimum formidabat.
Nuntii autem regis hoc audientes, surgentes cum indignatione dixerunt: “Nos hic cum
licentia uestra non uenimus nec cum uestra licentia recedemus, sed crastina die iter arripientes,
domini nostri regis iniuriam non uerbis sed operibus uendicare curabimus”. Qui
ad domos suas redeuntes statim iusserunt galeas parari, tubas canere, arma et totam suppellectilem
in galeas inducere. Quod factum postquam fuit per Uenetias diuulgatum, timor
maximus Uenetos occupauit. Timebant enim, ne si regis nuntii indignati recederent, hac
occasione rex Uenetos, qui in terra sua erant, capti faceret et in custodia detineri. Qua
de causa magna multitudo uirorum ac mulierum, quorum parentes in Apuliam uenerant, ad
ducem properans, proclamauit: “Uestram et totius Uenetie prudentiam, illustris dux, latere
non credimus, quanta beneficia magnificus rex Sicilie nostre regioni sua liberalitate prestiterit,
et qualiter nostre famis inediam sue terre uictualibus reparauerit. Ad que transportanda
multi nostrorum ciuium in Apuliam transierunt, et secum non modicam pecuniam
et multas mercimonias detulerunt. Si ergo Sicilie rex audierit, nuntios suos a nobis indignatos
recedere, in ciues nostros et res eorum merito poterit uindicare. Prouideat igitur
uestra discretio, si occasione imperatoris, a quo nihil unquam boni habuimus, amicitiam
tanti principis, a quo omne bonum recipimus, amittere debeamus. Et ideo magnificentiam
uestram humiliter imploramus, ut nostrorum ciuium tam graui dampno et futuro periculo
prouidentes, nuntios regis Sicilie ab incepto itinere reuocetis, nec contra uoluntatem pape
et il lorum imperatorem Uenetias intrare sinatis. Si qui enim sunt, qui contra hoc aliquid
dicere uel attemptare presumserint, parati sumus cum nostris parentibus et amicis eos
morti tradere, et proximos nostros, qui in regno regis sunt, a futuro periculo liberare”.
Dux autem eorum querimonia diligenter et gratanter audita, respondit: “Quod nuntii
regis Sicilie uolunt indignati recedere, non mee imprudentie sed quorumdam popolarium
seditioni est et malitie ascribendum, qui mea et prudentum uirorum zelo et inuidia prouocati,
non ciuitatis honori et glorie, sed suis utilitatibus prouidentes, die et nocte dant
studium et operam diligentem, ut imperatorem, nobis contradicentibus, Uenetias introducant,
|
|