Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 275


Nam cives in nobilitate et divitiis deficientes,
debent per seipsos suas instruere coniuges, et debitas cautelas
adhibere, ut polleant bonitatibus supradictis. Abundantes
vero nobilitate, et divitiis, et civili potentia, decet
inquirere matronas aliquas boni testimonii per diuturna
tempora prudentia et bonis moribus approbatas, instruentes
coniugem, et inducentes eam per monitiones debitas
ad bonitates praehabitas. Viso, coniugem sic regendam
esse, ut sit debite temperata: restat ostendere, quomodo
regenda sit, ut debite sit taciturna. Nam, ut scribitur I. Polit.
ornamentum mulieris est taciturnitas. Si enim mulieres
debite se habent, et congrue silentium servent, ex
hoc magis ornatae apparent, et ad maiorem amorem viros
inducunt. decet ergo eas esse taciturnitas. Sic etiam decet
esse stabiles: quia quanto uxor est magis constans, et
firma, tanto maior credulitas adgeneratur viro, ut ei debitam
fidem servet. Tali ergo regimine regendae sunt
coniuges, ut polleant praedictis sex bonitatibus. videlicet,
ut sint castae, honestae, abstinentes, sobriae, taciturnae,
et stabiles. Ad haec autem viri eas inducere poterunt
vel per seipsos, vel per matronas boni testimonii,
vel per cautelas alias adhibendo. Quare decet omnes cives
sic suas coniuges regere: et tanto magis hoc decet
reges, et principes, quanto ex eorum indebito regimine
potest circa regnum maius periculum imminere.
Qualiter omnes cives, et maxime reges et principes
ad suas coniuges debeant debite se
habere. Cap. XX.

Non sufficit scire, quomodo reges et principes, et
universaliter omnes cives debet suas coniuges regere,
et ad quas bonitates debeant eas inducere: nisi sciatur,
quomodo circa eas debeant se habere. Sunt autem
tria (quantum ad praesens spectat) diligenter consideranda,

Torna all'inizio