dicebant; sed est secundario ad ipsam pertinens, secundum quod est necessarium
ad debitae quantitatis complementum; unde non totum hoc in resurrectione
deponitur quod ex alimento conversum est, sed reservabitur tantum quantum
expedit ad perfectionem quantitatis. Et huiusmodi positionis primus auctor invenitur
Alexander Commentator, ut Averroes in libro De gener. dicit.
Sed istud non videtur veritatem habere; cum enim de natura caloris sit ut
humorem consumat (caloris dico ignei), oportet quod calor ignis, qui est instrumentum
animae vegetabilis, ut in 2 De anim. dicitur, indifferenter
quantum in se est omne humidum consumat; unde non potest efficax ratio inveniri
quare aliquod humidum signatum permaneat in tota vita. Et praeterea
secundum hoc sumptio alimenti non esset primo et per se necessaria ad restaurationem
deperditi, sed solum ad augmentum. Constat tamen quod opus augmenti
praesupponit opus nutrimenti, et illud tantum nutritur in quo deperditio
facta est eius quod per nutrimentum restauratur; unde si non esset consumptio nisi
eius quod propter augmentum principaliter assumitur, nutrimentum non esset
nisi per augmentum. Et praeterea concedi potest quod illud quod in carnem
convertitur per virtutem formativam in principio generationis, ad maiorem perfectionem
speciei perducitur quam illud quod postmodum per actum nutritivae
convertitur; cum semper inveniatur generatio alicuius quod per se generatur,
esse perfectior quam illa qua aliquid accipit speciem alicuius per immixtionem
ad illud: quia quod immiscetur, aliquo modo alterat naturam eius cui admiscetur,
ut patet in vino quod in vite generatur et quod ex admixtione aquae ad
vinum accrescit. Et sic etiam videmus quod ex humido nutrimentali adveniente
immutatur corpus nutritum ut assequatur in aliquo conditiones ciborum ex quibus
nutritur. Oportet tamen ad hoc quod fiat nutritio vel augmentum, quod hoc
carnis quod ex cibis generatum est, cum carne praeexistente misceatur.
Quandocumque autem fit mixtio aliquorum differentium vel secundum contrariam
qualitatem vel secundum puritatem et impuritatem eiusdem, mixtione
completa non retinet unumquodque qualitatem propriam: alias admixtio esset
ex rebus salvatis, et esset compositio tantum: sed oportet ut totum simul unam
formam accipiat, quae est medium, ut patet in mixtione vini et aquae: quia post
mixtionem non remanet ibi aliqua pars signata habens completam virtutem vini
et aliquid habens eam debiliter; sed totum est habens eam mediocriter; unde
nec est possibile ut completo actu nutritivae et augmentativae remaneat aliquid
signatum, complete participans naturam speciei, et aliquid incomplete; sed
totum uniformiter. Assumunt etiam in assertionem suae opinionis distinctionem
Philosophi de carne secundum speciem et secundum
materiam, et medicorum de humido nutrimentali et radicali. Sed quod neutra
earum pro eis faciat, in responsione ad argumenta patebit.
Tertia positio est quam ponit Averroes in 1 De generat., dicens,
quod nihil materiae potest accipi in corpore signatum, quod sit fixum et permanens;
sed totum quidquid est in corpore, potest dupliciter considerari: vel ex
parte materiae, et sic non est permanens; vel ex parte formae et speciei, et sic
|
|