Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 90


ut membra sua, hoc est electi sui, quorum ipse principale est
caput, inter angustias positi, et in oratione strenui et in dei uoluntate
per subiectionem concordes et fortes robore in agone certaminis
permanerent, certi per omnia nequaquam se a diuino derelictos
inter aduersa et prospera esse solatio, licet quasi distitui nonnumquam
uideantur, cum usque ad mortem etiam carnis persequentium
exerceatur potestas, et ex eo sese quasi succubuisse arbitrantur.
Sed nequaquam diuina eis subtrahuntur solatia, cum gloriosa eis
purpureis corona retribuitur de triumphis. Hinc est quod isdem
redemptor noster, qui nullomodo alieno indigebat auxilio, in ipso,
ut ita loquar, traditionis momento factus in agonia dum prolixius
oraret, angelo se pro nostra consolatione permisit confortare, nulla
prorsus propriae exigente causa necessitatis, sed ut hoc exemplo
omnia membra eius sanctique sui informati martyres in tribulatione
quacumque constituti interque carnificum manus derelicti omni
prorsus humano distituti solatio, quasi in agonia facti tenacius
deuotiusque in dei solius suspensi sperantes auxilio perdurarent.
Vnde et pro sudoris rore de corpore unici eiusdemque nostri
consolatoris gutta sanguinis, quod certum est humanae omnino
non esse naturae sudare, non frustratoriae ab euangelista refertur
in terram usque distillasse, quatenus per terram, in quam defluxerat,
terrena beatorum martyrum depromeret membra, et per purpureae
guttulae punicum distillantis rorem roseo Christi sanguine
eadem sanctorum martyrum purpurata depingeret membra.
III 6 (III 6) Astruet etiam eum ex eo euangelii loco non suae
uoluntatis esse, ubi ipse de se loquitur dicens: Omne quod dat mihi
pater ad me ueniet, et eum qui uenit ad me non eicio foras, quia
descendi de caelo, non ut faciam uoluntatem meam sed eius qui misit
me patris.
Si iuxta heretici huius uecordiae inpudentissimam opinionem
non fuit tuae uoluntatis, domine Iesu Christe, etiam secundum

Torna all'inizio