Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 822


2. Praeterea, contingit quod aliquis faciat aliquid parvum, intendens magnum
facere; sicut aliquis dans obolum, si intendat habere tantam mercedem, sicut si
daret centum marchas. Non autem sequitur quod tantum bonum faciat, quantum
est finis quem intendit. Ergo ex fine non mensuratur rectitudo voluntatis.
3. Praeterea, omnia bonum appetunt, ut dicitur in 1 Ethic.. Si igitur voluntas
dicenda est recta ex voluntate finis, omnis voluntas erit bona.
4. Praeterea, ad hoc quod aliquid bonum dicatur, oportet quod omnia perficientia
rem in bonitate concurrant: quia bonum est ex una et tota causa, ut
Dionysius dicit. Sed bonitas actus causatur ex habitu, ex circumstantiis,
et ex fine. Ergo non potest sufficienter ex fine iudicari voluntatis
rectitudo.
5. Praeterea, ex eodem iudicatur rectitudo alicuius actus ex quo mensuratur
bonitas eius. Sed bonitas actus, praecipue quae est in virtute merendi, mensuratur
ex radice, quae est habitus actum eliciens. Ergo rectitudo voluntatis potius
iudicatur ex habitu, qui est principium actus, quam ex fine.
SED CONTRA, omnis motus recipit speciem ex termino. Sed terminus actus voluntatis
est finis. Ergo ex bonitate finis iudicandus est bonus actus voluntatis.
Praeterea, actus recipit speciem a forma agentis; unde secundum diversas formas
diversificantur actiones in specie, sicut calefacere et infrigidare. Sed forma
voluntatis est finis, quod est appetibile, sicut intelligibile est forma intellectus.
Ergo secundum bonitatem et malitiam finis, dicitur actus voluntatis bonus et
malus.
Solutio
Respondeo dicendum, quod actus voluntatis potest ferri in finem dupliciter. Vel
immediate in ipsum finem; et sic actus voluntatis manifeste bonitatem et malitiam
ex fine habet; quia velle bonum finem, est bonum; et velle malum finem,
est malum; bonitas enim finis non dependet ulterius ex aliquo alio, sicut bonitas
eius quod est ad finem, dependet ex fine: et talis actus proprie dicitur voluntas
finis, ut velle beatitudinem.
Alio modo fertur actus in finem mediante eo quod est ad finem; et hoc proprie
dicitur intendere finem; et tunc distinguendum est: quia in malis absolute
dicendum est, quod actus habet malitiam ex fine: quia si finis intentus est
malus, voluntas mala est, quantumcumque sit bonum illud quod ad talem finem
ordinatur; eo quod unus particularis defectus sufficit ad malitiam: in bonis
autem distinguendum est; quia aut loquimur de fine volentis, aut de fine actus
voluntatis; et dicitur finis volentis quem volens sibi praestituit: et tunc non

Torna all'inizio