Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 399

Tomus I


probabilibus ostenditur argumentis, quantae
vos Imperialis autoritas dilectionis singularitate
prospiciat, et quam sinceriori specialitate
favoris statum vestrum pacificum amplectatur.
Igitur dum humanitatis nostrae clementiam,
per evidentiora signa videntibus
ostendi non posse videamus lucidius, quam
si filium nostrum ad vos tanquam imaginarium
nostrae praesentiae destinemus: fuit haec
siquidem salubris et tanta provisio, ut
dum os de ossibus, et caro de carne nostra
transmittitur, persona nostra per eum inter vos
familiariter praesentata, sic civitatis vestrae regimini
praesit, ut prosit: vos in bono
statu protegat, et tranquillo conservet, et justitiae
copiam, quam singulis propinari praecepimus,
petentibus subministret: et fideles nostri
devotae Florentiae, tam grati rectoris oculis
refloreat novitate. Quem non solum
potestate, quam caeteris officialibus Imperialis
impartitur autoritas, volumus esse
contentum: sed ut in facinorosos et insigniter
seu contumaciter se gerentes, liberius
animadvertere valeat, sibi concedimus vices
nostras. Vos igitur purae fidei et sincera
devotionis alumni, praesentibus nostrae
Serenitatis apicibus animati, quos irrequisitos

Torna all'inizio