Praeterea, simul boni Angeli effecti sunt beati et mali Angeli miseri. Ergo videtur,
cum mali Angeli in principio suae creationis non fuerint miseri, sicut nec
peccatores, quod nec boni in principio suae creationis beati fuerunt.
Solutio
Respondeo dicendum, quod beatitudo, sive felicitas, est in perfectissima operatione
habentis rationem et intellectum. Intellectus autem perfectissima operatio
est in contemplatione altissimi intelligibilis, quod Deus est. Unde tam Dei quam
Angeli, quam etiam hominis ultima felicitas et beatitudo, Dei contemplatio est,
non solum secundum sanctos, sed etiam secundum Philosophos. Hanc autem
operationem non est possibile aequaliter in omnibus inveniri; unde beatitudo
uniuscuiusque consistit, inquantum hanc operationem attingit secundum
modum suae perfectionis; et ideo diversimode invenitur in Deo et in Angelo et
in homine secundum eorum naturalia consideratis.
Ipse enim Deus seipsum per essentiam suam videt et non per
aliquam sui similitudinem. Intellectus autem
Angeli naturali cognitione ipsum videt per similitudinem eius acquisitam in
ipso; unde in lib. de Causis dicitur, quod intelligentia scit quod est
supra se, inquantum est creata ab eo; unde similitudinem divini esse participat
secundum modum suum. Sed intellectus humanus non pervenit ad hanc visionem
naturali cognitione nisi per similitudinem a creaturis receptam, inquantum
per ea quae facta sunt, invisibilia cognoscit, ut dicitur Rom. 1. Et differt haec
triplex visio, ut sensibiliter loquamur; sicut oculus videt lucem existentem in
pupilla, non per aliquam speciem eius; et haec est similis visioni qua Deus
videt se. Sed visio qua Angelus videt Deum, est similis visioni qua aliquis videt
hominem per similitudinem immediate ab ipso receptam. Sed visio intellectus
humani qua Deum videt, similis est illi visioni qua aliquis hominem videt
intuendo speculum, in quo hominis imago resultat: et propter hoc dicimur in
speculo videre, 1 Corinth. 13: et in hac beatitudine visionis divinae, quae naturaliter
Angelis debetur, Angeli creati sunt; et haec est perfectio eorum secundum
tempus illud. Sed est alia perfectio, in quam per naturam suam non possunt
devenire, cuius tamen capaces sunt: ut scilicet ipsum Deum in essentia sua
videant, non per aliquam similitudinem receptam, ut eorum beatitudo divinae
beatitudini sit conformis; et in hac beatitudine creati non sunt, sed ad eam, aliis
cadentibus, pervenerunt.
|
|