Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 704


Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod istae tres gratiae Christo attribuuntur
secundum diversas ipsius considerationes. Potest enim considerari in se, vel in
comparatione ad alios. Si in se consideratur, sic vel inquantum Deus, et sic
attribuitur ei gratia unionis; vel inquantum homo, et sic attribuitur ei gratia
singularis. Si autem in comparatione ad alios, sic attribuitur ei gratia capitis.
Et quia prius consideratur aliquis in se quam in comparatione ad alios, ideo
gratia secundum quam est caput, sequitur alias duas gratias. Et quia omnis
gratia et perfectio humanitatis ex hoc sibi debetur, quia Deo unitus est homo
ille in persona; ideo gratia unionis praecedit, secundum ordinem naturae et
intellectus, gratiam singularem; quamvis simul in eodem tempore sint istae tres
gratiae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod anima complet rationem humanae naturae; et
ideo praeintelligitur unio animae ad carnem, unioni humanae naturae ad
Deitatem: quia prius est considerare aliquid in se quam alteri unitum: sed gratia
nihil facit ad rationem humanae naturae, quia inquantum huiusmodi
assumptibilis est; et ideo non est simile.
Secundum et tertium patet.
Ad quartum dicendum, quod etiam in antiquis patribus non operabatur gratia
capitis, nisi secundum quod praesupponebatur in fide ipsorum gratia unionis,
quia per fidem Incarnationis iustificabantur.
Quintum patet.
EXPOSITIO TEXTUS
«In Sanctis vero quasi solus tactus est». Hoc videtur esse falsum: quia
Origenes super Levit. Distinguit quinque sensus spirituales, dicens,
quod visus spiritualis est, ut videamus Deum; auditus autem, ut audiamus qui
loquitur; odoratus, per quem odoramus bonum odorem Christi; gustus, ut
gustemus eius dulcedinem; tactus, ut palpemus cum Ioanne Verbum vitae. Haec
autem omnia sunt in omnibus sanctis. Ergo non solum habent tactum.
Dicendum, quod sensus spirituales possunt distingui per similitudinem ad actus
sensuum corporalium; et sic sunt in omnibus sanctis, ut dicit Origenes: vel per
similitudinem ad quasdam proprietates sensuum, secundum quod tactus est
necessarius, alii autem non: et sic, quia in aliis sanctis sunt omnia quae sunt de
necessitate salutis, in Christo autem omnia simpliciter quae pertinent ad perfectionem
gratiae; ideo in Christo dicuntur omnes sensus esse, in aliis autem
solus tactus.

Torna all'inizio