Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 12


Venitque dominus Fredericus rex in Longobardiam in
millesimo centesimo LIIIIo ab incarnatione Domini anno mense
Novembris de indictione secunda. Hospitatusque est in
die Mercurii, que fuit secundo die ante kalendas Decembris,
in qua fuit vigilia sancti Andree apostoli, apud Sanctum Vitum
ad Castelionem in Laudexana. Et ipso die venerunt
Teutonici Laude a predictis albergariis et expugnaverunt
burgum Placentinum de Laude, in quo omnes alii burgi
insimul convenerant, sed ipsi Laudenses tunc viriliter se
defenderunt. Sequenti vero die Iovis, in quo fuit tunc festivitas
predicti sancti Andree, ivit predictus rex cum omni
exercitu suo in Runcaliam et hospitatus est ibi; mansitque

1



5




10

Torna all'inizio