nostro Siciliae potenter triumphamus. Verum
quanquam opus armis forte de caetero
magnificentia nostra non credat, dum
fidelibus nostris regnicolis omnimoda pace
gaudentibus, solo verbo cuncta disponimus,
et solus nutus imperat, et gerit officium gladiorum:
nihilominus tamen non sic otio vacandum
fore censemus, quin potentiam nostram
terrae marisque viribus continue muniamus,
ut per haec acquisita possimus
in brachio potentiae nostrae defendere, et circa
partes Italiae, de cujus negotiis diligens
nos cura sollicitat, habilius intendere valeamus.
Cap. XXVIII.
Cuidam nobili, ut perseveret in operibus quae
incepit.
Intellecto nuper, quod tu promptum gerens
ad Excellentiam nostram fidei et
devotionis affectum, fervida quaelibet
quae honorem nostrum respiciunt hilariter suscipis,
et in prosequendis eisdem laudabiliter te
exerces, labores quoslibet non evitans:
devotionem tuam gratiosa laude prosequimur,
et [cum servitia tua digna praemiorum retributione
respicere disponamus] fidelitatem tuam
requirimus, et hortamur, attente mandantes,
quatenus laudabiliori fine continuans,
|
|