Salimbene de Adam: Cronica

Pag 803


adversus Deum iniquitatem. Igitur frater Andreas laudabiliter
vitam suam terminavit in pace, cum in curia domini pape penitentiarius
esset.
Tertius sotius fratris Iohannis de Parma frater Gualterius
fuit, Anglicus natione et homo vere angelicus. Bonus cantor,
bonus predicator et bonus dictator. Gracilis et longus fuit convenienter;
pulcher homo, sancte et honeste vite et bene morigeratus
et litteratus. Auditor fratris Iohannis de Parma, quando lector
Neapolitanus fuit, antequam generalis minister esset. Item
positus fuit in curia frater Gualterius ad morandum, sed laboravit
quantum potuit ut removeretur inde, magis eligens affligi cum
populo Dei quam temporalis peccati habere iocunditatem, maiores
divitias estimans improperium Christi thesauro Egyptiorum: aspiciebat
enim in remunerationem, Heb. XI. Ideo dicit Sapiens in
Prover. XVI: Melius est humiliari cum mitibus quam dividere
spolia cum superbis. Audivi tamen de isto Gualterio quod postea
contra voluntatem suam factus fuit episcopus, nescio ubi. Amicus
meus fuit. Et nota quod omnes socii fratris Iohannis de Parma
fuerunt mei intimi et familiares amici.
Quartus socius fratris Iohannis de Parma fuit frater Bonajuncta
de Marchia Anchonitana, de Fabriano, bonus custos et
litteratus homo, bonus cantor, predicator et dictator, calvus et
mediocris stature et vultum Pauli habens. Quando fui novitius
in conventu Fanensi, anno Domini MCCXXXVIII, iuvenculus
ipse habitavit mecum. Primus et ultimus episcopus Recanati fuit.
Quintus socius fratris Iohannis de Parma fuit frater Iohannes
Ravennás, grossus et corpulentus et niger, bonus homo et honeste
vite. Nunquam vidi hominem qui ita libenter lagana cum caseo
comederet sicut ipse. Guardianus Neapolitanus fuit, quando frater
Iohannes de Parma erat ibi lector, antequam minister fieret
generalis.
Sextus sotius fratris Iohannis de Parma fuit frater Anselmus
Rabuinus Lombardus, de civitate Hastensi, grossus et niger et
personam habens prelati, honeste et sancte vite. Iudex fuit in
seculo. Minister fuit Terre Laboris et postea in Marchia Trivisina.
Multum dilexit fratrem Iohannem de Parma, et audivit

Torna all'inizio