Ideo dicit ipse Dominus, Osee XIII: Dabo tibi regem in furore
meo et auferam in indignatione mea. Sic etiam accidit Helye
pessimo, quem papa Gregorius nonus absolvit, ne esset generalis
minister, eó quod Ordinis beati Francisci esset maximus dissipator,
nec non et Ordinis dominium, contra ministrorum provintialium
et custodum, ad quos secundum regulam spectat electio,
voluntatem violenter et fraudulenter tenere volebat. Sed dicit
Sapiens in Proverbiis XII: Non roborabitur homo ex impietate,
quia, sicut dicit Abacuch II, quomodo vinum potantem decipit,
sic erit vir superbus et non decorabitur. Item Prover. XVI: Contritionem
precedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. Item
Prover. XVIII: Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et
antequam glorificetur, humiliatur.
Quod conservatio religionum est frequens mutatio prelatorum, triplici de
causa.
Quod a Scriptura divina precipitur ne prelati subditos affligant nec eis mala
inferant.
Notandum quod conservatio religionum est frequens mutatio
prelatorum, triplici de causa. Prima, ne nimis insolescant, si
diu prefuerint, ut patet in abbatibus Ordinis sancti Benedicti,
qui, quia quousque vivunt durant et non deponuntur, vilificant
subditos suos et tantum reputant eos quantum quintam rotam
plaustri, que nichil est; et abbates cum secularibus carnes manducant,
monachi vero in refectorio legumina comedunt. Et alia
multa incomoda et disconvenientia faciunt erga subditos suos,
que non sunt facienda, cum ipsi velint splendide vivere et in
maxima libertate. Et quod subditos non affligant nec eis mala
inferant, a Scriptura divina precipitur et a natura et a curialitate
humana et ab exemplo Patris et Filii et etiam Spiritus Sancti.
A Scriptura divina precipitur, Deutero. XVII, de rege Iudaici
populi, quod non elevetur cor eius in superbiam super fratres suos,
neque declinet in dexteram partem vel sinistram. Item, Eccli.
X, dicitur de prelato: In medio fratrum rector illorum in honore.
|
|