Promisit enim in multis Scripturarum suarum locis  
se fideles suos non deserturum. 
12.  Proventum , id est, cum tentatio venerit, faciet 
etiam provenire. 
13.  Propter quod charissimi , id est, quia sola sacramenta 
illos salvare non poterant. Et qui stat, videre  
debet ne cadat. 
14.  Calix benedictionis . Summa totius sententiae  
haec est: quia corpus Domini comedens, et sanguinem  
ejus bibens, idolis immolata contingere et comedere  
non debet; nam idolorum particeps fieret;  
quod probat: Qui enim bibit calicem Domini, et  
comedit panem, id est corpus ejus, particeps est  
ipsius. 
15.  Quoniam unus panis . Exponit modum et causam, 
quo et qua calix benedictionis et panis qui  
frangitur fiant accipienti caro et sanguis Christi.  
Per unitatem enim panis et unitatem corporis,  
charitatem oportet intelligi; quae si desit, judicium  
sibi sumunt qui sumunt. Typice, dum unus panis,  
et unum corpus, Ecclesia dicitur Christi, pro te  
videlicet, quia sicut unus panis ex multis granis, et  
unum corpus membris componitur; sic Ecclesia  
Christi ex multis fidelibus, charitate connectente. 
16.  Videte Israel secundum carnem . Similitudo  
est, ad intelligendum quod superius dictum est,  
 carnem , id est, carnalis legis praecepta servantem. 
17.  Participes sunt altaris . Sic qui edunt carnem  
Christi, et sanguinem ejus bibunt, participes ejus  
sunt. 
18.  An aemulamur Dominum?  Ad iracundiam provocamus, 
idolothyta comedentes; quod non decet, 
  |  
  |