DE DOTRINA ARTIS. 
Et nota quod tutor testamentarius non debet, nec  
tenetur, satisdare, hoc est dare fideiussorem. Alii vero  
sive sint legiptimi, sive dativi, tenentur, est enim tutor  
testamentarius qui in testamento continetur, legiptimus  
est qui proximior est consaguinitate ex latere patris,  
dativus est qui est datus per iudicem vel potestatem. Et  
nota quod in masculis dicuntur tantum tutores, set in mulieribus  
tutores et mundualdi, scilicet [in] pupillabus,  
et in maiori dicitur tantum mundualdus, et dicitur  
tutor, hoc est defensor, et mundualdus, hoc [est] habens  
potestatem in muliere. 
(DE DATIONE TUTORIS VEL MUNDUALDI DATI PER  
POTESTATEM VEL IUDICEM). 
(Cum talis et talis pupilli, filii quondam talis, tutorem  
vel mundualdum non haberent, veniens talis coram  
tali, potestate Florentie, et eius iudice, dictorum inpuberum  
seu pupillorum tutelam sibi ab eo dari petiit.  
Qui potestas, citatis angnatis et congnatis ipsorum, et  
diligenti habita inquisitione et iudicaria, congnitione talis  
iudicis sui, dictum I., sua [et] comunis Florentie autoritate,  
in tutelam ipsorum constituit, et eis ipsum in  
tutorem et mundualdum dedit et firmavit; qui tutor et  
mundualdus iuravit et promisit, more tutorio et cetera,  
ut supra. Et talis pro eo, et eius rogatu et mandato,  
exititit fideiussor et cetera, ut supra vel ita). 
DE DATIONE TUTORUM ET DE INVENTARIO AB EIS  
FACTO CORAM POTESTATE VEL IUDICE. 
In Dei nomine amen. Mulier talis, uxor olim talis, et  
mater talis pupilli filii sui, et olim dicti talis, cum idem  
pupillus non haberet tutorem, et cognosceret talem proximiorem  
agnatum et patrum ipsius pupilli, se [volens]  
legiptime a tutela eius excusari coram tali iudice  
in tali curia, sicut patet per scripturam publicam factam
  |  
  |