Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 22


Que omnia longe a natura hominum distant. Eodem pacto,
cum principatus natura sit malus, inventi
tamen longo intervallo sunt aliqui, qui paulo disciscerent
ab illius nature institutis, sed monstris ac portentis
rariores. 5
41 Neque vero hos ipsos felices fuisse iudico, sed
vacuos felicitate. Non enim extrinsecus aut a fortune
indulgentia venit felicitas, neque ut alii, sed ipsimet de
sua felicitate existiment oportet. Expendamus illum ipsum
Augustum, quem, ut ais, felicissimum omnia 10
secula celebrarunt, et qua vixerit felicitate consideremus.
Prima illius etas, in civili bello diutius versata, nulli pepercit
crudelitati. Certe triumvirum ultimus proscribendis
civibus modum statui passus est. Nonnullos
etiam proscribendos nominatim curavit ad eorum expilandas 15
domos, donec, sublatis iis qui rem publicam
salvam vellent quique suis cupiditatibus obstabant,
cum Antonio et Lepido libertatem eripuit civitati. Non
refero patrie proditionem, a qua armatus imperioque
preter etatem Ciceronis opera potitus, et arma et imperium 20
in patrie perniciem ac viscera convertit. Tum sociorum
altero senatus auctoritate ab insignibus imperii
deiecto interfectoque altero per civilem sanguinem
oppresso, solus rerum potitus est.
42 At is sepe insidiis etiam suorum appetitus, 25
sepius diversorum in se coniurationes expertus est, quo
tempore vitam diutius solicitam duxit et inquietam,
mortis et insidiarum metu, donec Livie uxoris consilio
usus, cum Pisoni pepercisset, hac clementia reliquam
sibi vitam securam prebuit. Hucusque nulli da ius est 30
inter tot timores felicitati locus. Age, postquam timere

Torna all'inizio