: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 15


Marchiam universam. Imperator de cetero in cunctis civitatibus Italie omnes amicos Marchionis
estensis et comitis Sancti Bonifacii cepit habere suspectos pariter et exosos; partem
vero Salinguerre et Ecelini ubique incepit diligere ac amplecti.
DE OBSIDIONE FERRARIE ET EIUS CAPTIONE. - Anno Domini 1240, circa conversionem
Sancti Pauli, cometa versus occidentem apparuit.
In illis diebus cum iam vir magnanimus, Filippus episcopus Ferrariensis, contra sapientissimum
Salinguerram, qui dominabatur Ferrarie pro ecclesia rebellasset, et Bragantinum et
Bonderium occupasset, Veneti cum exercitu magno et Bononienses et Mantuani et multa
militia Mediolanensium cum domno Gregorio de Montelongo, sedis apostolice legato, venerunt
in subsidium Marchionis et obsederunt Ferrariam, quam post menses quatuor sub quadam
compositionis specie habuerunt. Nihilominus tamen Salinguerram captum dux Iacobus Teupolo
Venetias secum duxit, ubi usque ad diem mortis sue fuit in carcere custoditus. Sequenti
vero tempore, in mense augusto, audiens imperator mortuum esse Paulum Traversarium,
amicum intimum Marchionis estensis, exiens de Apulia cum exercitu, venit et obsedit
Ravennam. Qua capta, accessit Faventiam et eam obsedit octo mensibus cum instantia
obstinata.
Eodem anno dominus Iacobus de Cararia captus in castro Agne, a Tibaldo Francisco
in medio augusto accepit sententiam capitalem. In sequenti mense Advocatus captus in
castro Brente, similiter est a Tibaldo punitus.

1



5




10




15



Torna all'inizio