Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 224

Liber III


collocet: a quibus universa oratio manari ac diffundi videatur. Ea vero prima in exordio locet, quae ad conciliandos animos tunc maxime liberos et in nullam adhuc partem inclinantes valere plurimum existimabit. Ea enim quae nudis adhuc et liberis animis imprimuntur, maxime inhaerent. Sunt itaque lectorum atque auditorum animis potissimum et primo quoque tempore imprimenda, quae neque deleri facile possint et reliquis rebus dicendis fidem maximam atque attentionem parent. Exordio, si res postulabit, statim narratio subiicietur, nisi aut lectoris animus maiori praeparatione aut nostra causa maioribus fundamentis indigeat: quod accidere poterit, si defendere turpem causam existimabimur. Narrationis vero dispositio qualis esse deberet, diximus, quum de narrationis virtutibus tractaremus. Post eam divisio earum rerum quas tractaturi sumus, si longior causa fuerit, collocabitur. Saepenumero tamen, in epistolis praesertim, quae artificium omne dissimulant, divisione supersedemus aut id quam occultissime facimus. In confutatione ea prima diluere ac refellere oportebit, quae vel lector vel adversarius tanquam firmissima suae causae adiumenta ex adverso vel collocaverit vel collocare poterit. Caetera partim eludere, partim contemnere, partim transferre, partim subterfugere facile poterimus. In confirmatione firmissimam quamque

Torna all'inizio