Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 73


sed ore, non corde. Nam illi deum uerum et in substantia nostrae
carnis, quam de uirgine sumpsit, habitare confessi sunt, et ipsum
eundemque ex utroque unum nos deum credere dei filium uerum
docuerunt. Tu uero sacrilego ore deum uerum habitatorem, deum
namque nuncupatiuum astrues quo habitatur. Et ex hoc merito
infamaris duos introducere deos, uerum et nuncupatiuum, cum sit
ex duabus naturis unus et uerus deus. Quod si non unus et uerus
deus ex utraque et in utraque natura, diuina scilicet et humana,
hoc est terrena, discretus substantia, indiscretus permaneret persona,
nequaquam isdem propheta addito iure iurando diceret: Qui iurat ait
in terra, iurat in deo amen. 'Amen' quippe sermo est iurisiurandi
et licet transferatur ex hebreo in latinum eloquium 'uere' siue
'fideliter', plus tamen mysticae uim ineffabilis praemonet sacramenti,
quam translatoris ualeat efficaciter lingua proprietatem
plenius exprimere uocis sonantis. Pulchrae namque Qui iurat ait
in terra, iurabit in deo amen. Quoniam ille deus uerus, qui dignatus
est terram nostrae carnis assumere, non se in duos per dispensationem
magni et pii sacramenti duplicauit deos, uerum scilicet et
nuncupatiuum, adoptatiuum uel proprium, sed uerus deus et
proprius permanens filius, unus idemque uerus ex utroque creditur
deus. Et quamquam mendacii tergiuersatione excusari te specie
tenus nitaris non duos adstruere deos, ex ipsis tamen tuorum
reuinceris prolatis uerborum obiectionibus, cum duo et duo relatiua
uocabula unius intorquere non parcis personae. Nam uerus et
nuncupatiuus duo sunt, proprius et adoptiuus similiter duo sonant
duarumque personarum, non perfunctoriae tantummodo sono sed
rei substantialis efficit ueritatem.
II 23 (I 49) Vnus igitur nullius rationis iniectu potest utrumque
esse, et uerus et nuncupatiuus, proprius unius genitoris et adoptiuus.
Non enim ualebis te in tantae subtilitatis fantasia extenuare,
quo possis inpune utroque uacillante pede ab his, in quibus offenderis,
cornibus elucubratius effugire. Quoniam qui iurat in terra,

Torna all'inizio