Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 412

Tomus I


aliquandiu moraturum: affinitatem
requirimus, et rogamus attente, mandantes,
quatenus negotia praedicti fratris in partibus
ipsis habere velitis, sic efficaciter et utiliter
commendata, ut dum idem sub protectione
nostra consistit, ejusdem negotia votiva et
continua suscipiant incrementa. Nosque vobis
propterea, qui gratiam dicto fratri faciendam
super hoc nobis ascribimus, diligentius
obligetis ad grates: et fratrem eundem,
qui famae vestrae vulgaris relator existit, devotiorem
faciatis ad nostra servitia de devoto.
Cap. XVI.
Cuidam nobili de urbe, animans eum in fide.
Plene scimus, nec extraneas probationes
testium exquirimus, quanta sit erga nostri
nominis vel honoris augmenta
tuae procurationis intentio, quantusque successive
refloreat erga nostri nominis vel honoris
fastigia, tuae devotionis affectus: dum,
sicut ipsa rerum experientia docente colligimus,
quae nostri honoris sunt, sollicite expetis:
et factus quasi jam nobis, de nostrae felicitatis
promotione, domesticus, negotia nostra
magnifice et prudenter ubilibet, placida
cordis et fructuosa operis attentione procuras.
Ex hoc igitur nos facti tibi et tuis, quasi per

Torna all'inizio