Ventura Pergamensis: Brevis doctrina dictaminis

378


De sex uitijs que Oratius ponit in principio' Poetrie '.
Sex uitia a quolibet dictamine releganda que in grauitate pec(c)ant
summe tangit Oratius in principio ' Poetrie '. Primum est incongrua partium
dispositio que est cum primum medio, medium conuenit imo; sed
congrua est cum primo medium medio quoque conuenit imum. Sunt
enim partes cuiuslibet dictaminis integrales tres: Principium, medium,
finis. Secundum incongrua materici digressio que est cum dictator dimisso
cursu sue orationis digreditur ad aliqua impertinentia siue uagatur ad ea
que non faciunt ad materiam principalem; sed congrua est cum digreditur ad
aliqua pertinentia materie sue uel causa elongationis uel delegationis uel
explanationis. Tertium obscura breuitas ut cum recipiens ex uerbis missis
non potest recipere intentionem mittentis; breuitas, uero, lucida et aperta
utilis est et delectabilis auribus modernorum. Unde dicitur: ' Gaudent
breuitate moderni '. Quartum est incongrua stili siue figure, id est modi
loquendi, imitatio, ad quod notandum est quod tres sunt stili secundum
triplicem uarietatem personarum, scilicet infimus siue humilis, mediocris
et sublimis. Sed quilibet habet uitia sibi collateralia. Humili namque
collaterantur aridum et exangue, mediocri fluctuans et dissolutum, sublimi
turgidum et inflatum. Exarescit enim operatio propter exilitatem sententie
uel pre nimia humilitate sermonis. Fluctuat et dis(s)oluitur quando sententie
non coherent et eneruis tota constructionum iunctura uidetur. Turgescit
uel inflatur operatio quando grauioribus uerbis quam res postulat aliquid
indicamus. Congrua uero stili mutatio secundum mutationem conditionis
personarum, ut cum regia persona introducitur ad loquendum altis
uerbis utatur; si uero minus bene cesserit ei uerbis mediocribus uel humilibus
debet uti, ut patét de Thelepho et Polleo. Quoniam ergo com(m)utatio
tollit satietatem, infimus in mediocrem, mediocris paulatiue transeat
in sublimem. Sed cauendum est ne talis com(mu)tatio fiat nimium repentina.
Quintum est incongrua materiei uariatio cum scilicet incongruentia describuntur,
et hec proprie translatio dicitur abusiua; et hec fit quandoque
in una dictione ut si trans iter transferas leonem, quandoque in pluribus
ut si describerem pisces in siluis per arbores uolitare, et apros per maria
uolitare uel discurrere. Sed congrua est cum per metaphoras et alios
tropos (non) indebite uariatur, oportet enim bene transferentes similitudine
uti. Sextum incongruus finis siue incongrua operis imperfectio, ut cum
dictator incipit aliquam tractare materiam et ipsam nescit fine congruo
terminare, sicut multi qui bene nar(r)ant, sed ponere conclusionem ignorant.
De hijs sex dicitur:
Qui male disponit male digreditur, breuis extat
Atque stilum mutat, uariat nec terminat apte,
Nec (narrat) recte, nec pulcre dictat aperte.

Torna all'inizio