publica venientes in Petram Aldonis, et in Stafilem, et in rigagines, 
et inde in rivum Cancelli, et in fluvium Tyberis, deinde 
in Vallem Cupam, et in finem Castellionis, deinde in Pharpham 
et in viam publicam, que revertitur ad Petram Aldonis, cum 
ęcclesiis Sancti Andreę et Sancti Blasii. pro quibus omnibus 
rebus recepit ipse abbas Stepllanus in commutationem quasdam 
res positas in territorio Collinensi in fundo Ponzano sicuti 
domnus abbas Berardus acquisiverat per cartulam venditionis a 
Dalia nobilissima femina filia Crescentii de Iohanne Atrię et a 
filiis suis habitantibus in civitate Nepesina, et unum aquimolum 
valentem argenti libras .X. in fundo Portilione et lacu Puternioso 
comitatus Ortani, insuper argenti libras .XL. quo etiam tempore 
quidam, Tinto filius Leonis refutavit in hoc monasterio totam 
sortem suam de scripto tertii generis in pertinentia castelli de 
Frasso a Tophila insuper. et quidam Necto filius Iohannis tradidit 
in hoc monasterio res suas Postmontem ubi dicitur Albinianus. 
anno autem Domini millesimo quinquagesimo tertio  quidam 
Benefactus filius Berizonis optulit huic monasterio et domno 
B[erardo] castellum quod nominatur Marcilianum in integrum, 
inter affines: a rivulo Calentino per locum qui dicitur Salita sicut 
vadit per viam a capite silvę et venit in vallem Crescentii Sabinensis 
et in rivum Tortum. ipso etiam anno quędam Nera 
filia Rainerii concessit in hoc monasterio suam portionem de castello 
Terraniano quomodo ei pertinebat per morgincap donationis 
a Demetrio viro suo ad prętium solidorum triginta. item, 
Bernardus filius Heldebaldi refutavit sortem suam de castello Salisano 
ad prętium solidorum ..XII. item, Cono et Sicco filii 
Gregorii vendiderunt domno B[erardo] abbati res suas de pertinentia 
castelli Currisii quod tenebant filii Bucconis, idest medietatem 
casalis quem tenuit Iohannes Ittę ad laborandum, et quartam 
partem clausurę maioris quam tenuit Guido Ardemanni, et 
quartam partem iuxta casalem Iohannis de Itta, et quartam partem 
casalis Iohannis Ceci, et quartam casalis de Bobilianis, et tertiam
  |  
  |