confortatur per intellectuale lumen ipsorum. Sed hoc daemonibus non competit:
quia quamvis naturale lumen eorum sit efficacius quam lumen intellectus
nostri, tamen lumine gratiae non sunt perfecti, sed tenebris culpae obumbrati;
et ideo non intendunt iudicium rationis nostrae rectificare per conformationem
intellectualis luminis, sed aliqua nobis ostendere ex quibus decipiamur, quod
faciunt phantasmata illustrando.
Ad septimum dicendum, quod daemones dicuntur incentores, inquantum faciunt
fervere sanguinem; et sic anima ad concupiscendum disponitur, sicut etiam quidam
cibi libidinem provocant. In voluntatem autem imprimere solius Dei est,
quod est propter libertatem voluntatis, quae est domina sui actus, et non cogitur
ab obiecto, sicut intellectus cogitur demonstratione. Unde patet ex praedictis
quod daemones imprimunt in phantasiam, sed Angeli etiam in intellectum;
Deus autem solus in voluntatem.
ARTICULUS 6
Utrum Deus apparuerit in figuris corporalibus.
Ad sextum sic proceditur.
1. VIDETUR quod ipse Deus in corporalibus figuris non apparuerit. Huiusmodi
enim apparitiones factae patribus in Prophetis, factae sunt mediantibus Angelis,
quorum etiam dispositione lex tradita est, ut dicitur Act. 7, et ad Hebr. 2. Sed ille
apparet qui immediate revelationem facit. Ergo videtur quod in huiusmodi formis
corporalibus Deus non apparuerit.
2. Praeterea, Angelus apparens visibiliter assumit corpus in quo videtur. Sed
Deus nunquam assumpsit corpus, nisi in unitate personae. Ergo videtur, quod
ipse in corporalibus figuris non videatur.
3. Praeterea, Angelus qui apparet in aliquo corpore, est in eo in quo prius non
fuerat. Sed in illis creaturis in quibus apparere dicitur Deus non est nisi sicut
prius fuerat, scilicet per essentiam, praesentiam; et potentiam. Ergo videtur
quod ipse non apparebat.
4. Praeterea, si ipse Deus apparuerit, ergo videtur quod missio visibilis facta
fuerit in veteri testamento, sicut etiam in novo, quod a sanctis negatur.
|
|