Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 80


neque de quo loquitur, habent vocativum. Possessiva vero secundae
personae vocativum propter hoc perdunt, quoniam vox transit ad tertiam
personam; cum enim dico tuus, subauditur servus aut equus aut
quodlibet aliud.
Alia quaestio. Item quaeri debet, cur duos genitivos habeat hoc
pronomen ego, vel quare sit mei genitivus illius, cum in superficie litterae
nullam prorsus habeant similitudinem. Solutio. Sciendum igitur
nobis est nominativum istum, videlicet ego, secundum antiquos
obliquis caruisse casibus; obliqui quoque eius sine nominativo fuerunt.
Videntes autem moderni concordare illos in sensu, quamvis dissimiles
forent <in> litteratura, coniunxerunt illos taliter. Ideo etiam duos
genitivos habet, quoniam genitivus mei dicit<ur> de re, quae in praesenti
possidetur tempore, mis autem genitivus de re ventura dici debet.
Nos quoque cum antiquitus singulare non haberet, sicut ego nec
plurale habebat, placuit modernis ut ego et nos simul iuncta pro uno
pronomine computarentur.
Alia quaestio. Item quaerendum videtur, cur hoc pronomen sui
no<mi>nativum non habeat. Solutio. Propter hoc siquidem sui nominativum
habere non potuit, quoniam si diceremus suus, nulla foret inter
primitivum et dirivativum differentia. Item si diceremus sus, non
facile posset discerni utrum nomen vel pronomen esset. Si vero sis diceretur,
secunda verbi persona putaretur. Notandum autem quoniam
fuerunt qui dicerent huius pronominis, sui videlicet, si nominativum
fore. Sed quia dubium remaneret quando pronomen vel coniunctio foret,
merito talis sententia displicet.
Quaestio. Est aliqua differentia inter genitivum primitivi et possessivi
horum pronominum mei tui sui nostri vestri? Solutio. Est utique,
quoniam genitivus primitivi simplicem possessionem significat,
possessivi autem genitivus duplicem. Si enim dicam 'mei est servus'
pro 'meus est servus' simplicem demonstro possessionem; si vero proferam
'mei filii est servus' duplex est demonstrata possessio, id est mea
quae est in filio, filii autem in servo.

Torna all'inizio