nomine titulatur. Quod si inconveniens absurdumque  
est, ipsius magis esse credenda est, quae tanto  
doctrinae suae fulget eloquio. Sed quoniam apud  
Hebraeorum Ecclesias quasi destructor legis falsa  
suspicione habebatur, voluit tacito nomine de figuris  
legis et veritate Christi reddere rationem, ne  
odium nominis in fronte praetitulati utilitatem excluderet  
lectionis. Non est sane mirum si eloquentior  
videatur in proprio, id est, Hebraeo, quam in  
peregrino, id est, in Graeco, quo caeterae Epistolae  
sunt scriptae, sermone. Movet etiam quosdam, quare  
Romanorum Epistola in primo sit posita, cum eam  
non primo scriptam ratio manifestet. Nam hanc se  
proficiscentem Hierosolymam scripsisse testatur,  
cum Corinthios et alios jam ante, ut ministerium  
quod secum portaturus erat, colligerent, litteris  
adhortatus sit. Unde et intelligi quidam volunt ita  
omnes epistolas ordinatas, ut prima poneretur,  
quamvis posterior fuerit destinata, ut per singulas  
epistolas gradibus ad perfectiora veniretur. Romanorum  
namque plerique tam rudes erant, ut  4  non  
intelligerent Dei se gratia et non suis meritis esse  
salvatos, et ob hoc duo inter se populi conflictarent.  
Idcirco illos indigere asserit corrigi, vitia gentilitatis  
priora commemorans. Corinthiis autem jam dicit  
scientiae gratiam esse concessam, et non tam  
omnes increpat, quam cur peccantes non increpaverint  
reprehendit, sicut ait:  Auditur inter vos fornicatio  
( I Cor.  V, 2). Et iterum:  Congregatis vobis 
  |  
  |