et instruam te in via hac qua gradieris, firmabo super te oculos  
meos». Repente igitur tanta sibi lacrimarum effusio  
orta est et ita mens eius ad intellegendas divinę scripturę sententias  
illustrata, ut ex eodem die et deinceps, quamdiu vixit et  
quandocumque voluisset, uberes sibi lacrimę facillime fluerent  
et plurima illum scripturarum mistica non laterent. Frequenter  
enim tanta illum divinitatis contemplatio rapiebat, ut quasi  
totus in lacrimas resolutus, estuante inenarrabili divini amoris  
ardore, clamaret: «Care Iesu, care, mel meum dulce, desiderium  
ineffabile, dulcedo sanctorum, suavitas angelorum» et cetera  
huiusmodi. Quę ille sancto Spiritu dictante in iubilum proferebat,  
nos humano sensu exprimere talia non valemus. Sicut  
enim apostolus dicit: «Nos sicut oportet orare nescimus, sed ipse  
Spiritus orat pro nobis gemitibus inenarrabilibus». Et ideo Romualdus  
missam celebrare coram pluribus numquam volebat, quia  
se a lacrimarum inundantia continere non poterat. Unde etiam  
postmodum pre nimia iam consuetudine vir simplicis animi,  
putans gratiam sibi divinitus prerogatam omnibus esse concessam,  
dicebat plerumque discipulis: «Cavete», inquit, «ne multas  
lacrimas effundatis, quia et visum minuunt et verticem ledunt».  
Ubicumque autem vir sanctus habitare disponeret, oratorium cum  
altari primitus intra cellulam fatiens, deinde se recludens, aditum  
dampnabat. 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
 
  |