calidissimis unguentis inungas, et ut membra confortentur, constrictiva
cibaria dabis et electuaria, ut diacodion nostrum. Videas
autem complexiones uniuscujusque; utrum flegmatica, vel colerica,
vel sanguinea, vel melancolica; et prout videris, electuaria confortantia
tradas: ut si fuerit colericus, diarodon; si flegmaticus,
diacalamentum et similia; et sic de ceteris. Si videris quod non
sentiunt beneficium, balneurn de aqua marina vel bene salata et
oleo eis ordines, et in eo singulis diebus usque ad mentum sedeant.
Item spongiam marinam magnam in oleo bullias et bono vino
diu et corpus ydropici ea involvatur quoad desiccetur. Item rapistrum
elixatum bis comedant in ebdomada et valde purgabit epar
et splen a suis superfluitatibus; quod si non fuerint ydropici cum
splene et colore VIIII folia laureole tere et cum farina et sagimine
pastellas VIIII compone singulisque diebus jejuno, unam largire. Purgabis
eos bis in ebdomada sic: polipodium, anisum, feniculum, coloquintidam
interiorem bullias et in colatura V mirobolanos citrinos
pone et tribue. Solent isti leuflegmatici pedes et tibias atque
testiculos habere inflata (sic) et ventrem, et cum digitum impresseris,
signum foraminis facit; quod si habuerint ex calore, incurabiles
sunt, quia si colorem volueris reprimere, frigidis ydropisis
augmentatur; si autem calidis ydropisim curare temptabis, calor
augetur. Sed pro inflatione testiculorum sumant singulis diebus
aquam in qua fuerit ferrugo novies extincta.
De epate. — Modo dicendum est de infirmitate epatis, ex cujus
vitio multociens nascitur ydropisis; quandoque calescit epar cum
febre, quandoque sine febre. Urina istorum rubea et spissa nisi
compressione splenis tenuis efficitur. In principio minutione utantur;
deinde dieta tenuis observetur, videlicet in pane et aqua in
qua decocta fuerit epatica, capillus Veneris, radices sparagi et brusci,
feniculum, portulaca, scariola, cicoreis utantur; succos fenicoli,
scariola, cicoree juxta noctem insimul mixtos calefacias eisque
ad bibendum tribuas; consequenter facias eis epithimata de
sandalo albo et rubeo et ceteris frigidis, prout dictum est in acutis.
Ne tradas oblivioni frigidissima unguenta que cause presenti
noveris necessaria. Purgabis eos tempore competenti cum cassia
fistula tamarindos in decoctione aneti, feniculi, polipodii et diureticarum
herbarum. Post purgationem in estate confortabis cum
tetrafarmacon, et aliis temporibus cum diarodon similiter nostro.
Si febrem habuerit, oximel, vel electuariam frigidum, vel triferam
sarracenicam simpliciter accipiant; si vero sine febre fuerint,
cum diagridio possunt accipere.
De icetericia.— Vitio epatis contingit homines incurrere yctericiam,
quandoque citrinam, quandoque nigram. Urina istorom
est kyanos, quasi ex nigro colore et citrino; Cutis eorum tincta est
similis cum oculis colore citrino. Comedant scariolas, bletas, portulacas,
lactucas, radices sparagi et brusci; bibent aquam in qua
decocta fuerint capilli Veneris tantum vel cum reubarbare agrestis
radicibus. Si meliorem facere volueris, capillorum Veneris, reubarbare
|
|