omnibus fidelibus clericis et laycis episcopis religiosis interpellantibus, partim timore Dei et beati Ambrosii, sciens eum
in exercitio divino multis ac magnis laboribus olim desudasse, partim propter caritatem et amorem Constantii episcopi
dixit: Ecclesia Ambrosiana in suo statu permaneat.
6. Non post multum tempus ordinem Ambrosianum, quem Constantius apostolico multum conlaudaverat, a fidelibus
suis repraesentari sibi praecepit. Quod factum est, nutu divino legatis ad eum revertentibus, quibus ipse imperaverat
ut ordinem Ambrosiani mysterii circa tempus statutum sibi remota omni occasione repraesentaretur. Sed cum in
palatio de magnis negotiis cum cardinalibus omnibus, qui de sancti Ambrosii mysterio in synodo sermocinati fuerant,
tractantem legati supervenissent: ecce subito non modica lux refulsit; et omnibus praeter apostolicum in terra nimio
pavore prostratis, ignorantibus tantum quid hoc esset, papa tantum non modice mirabatur. Interea legati revertentes
a beato Constantio urbis Mediolanensis episcopo, salutato apostolico, librum ei dederunt. Qui gaudio magno repletus,
librum aperiens, et curiose per omnia, qualiter beatus Ambrosius libros veteris testamenti et novi ad legendum ecclesiae
suae disposuisset, et qualiter euangelia et Pauli epistolas atque prophetias et missarum solempnia et cetera divino cultui
apta scribendo ordinasset, supervidit. Quo cognito, quasi de amoenissimo prato multos flores lucidissime serie illius
libri attrahens, Romano cultui quasi bonam olivam atque fructiferam in oleastro inseruit, cum quibus usque hodie ecclesia
Romana hymnis, orationibus, gloriosis canticis quasi sponsa ornata diversis ornatibus extat. Quae omnia beatus Gregorius,
ut ostenderet quantae excellentiae quantaeque dignitatis essent, videns atque cognoscens cuncta quae a beato Ambrosio
columpna ecclesiae ordinata erant, et ut petra super petram per Spiritum sanctum firmata essent, insignium dicens
hymnum Ambrosianum, responsorium Ambrosianum, antiphonam Ambrosianam, invitatorium Ambrosianum, oratio Ambrosiana.
Enim ubicumque beatus Gregorius aliquid de suis ordinibus interserens ordinabat, semper nomen Ambrosianum
quasi per quoddam sigillum administrabat, dicens Ambrosianum. At quantum amori, quantaeque reverentiae ecclesia
Ambrosiana maiestati apostolicae fuit, describendo quaedam egregia et amicabilia, quae super beatum Datium archiepiscopum
reverentissimus papa Gregorius in Dialogo descripsit, apparet; et quam paternaliter ad clericos Ambrosianos,
qui iniuste a falsis fratribus et a malis et pessimis laicis propter electionem, quam catholice et canonice fecerant, patiebantur,
per luculentissimam epistolam eos adhortavit editam, quae usque modo in registro eiusdem invenitur. Igitur
Datius, quia episcopus et maioris dignitatis esse ascribitur, ut pater filios praecedat. De quo beatus Gregorius inter
cetera miracula, quae cum Petro narravit, quoddam magnificum atque mirabile descripsit dicens:
7. Tempore Iustiniani principis, cum Datius Mediolanensis urbis episcopus causa fidei exagitatus ad Constantinopolitanam
urbem pergeret, Corinthii devenit. Qui dum largam domum ad hospitium quaereret, quae illius comitatum totum
ferre potuisset, et vix inveniret, aspexit eminus domum congruentis magnitudinis, eamque sibi praeparari ad hospitandum
iussit. Cumque eiusdem loci incolae dicerent, in ea manere non posse, quia multis iam annis diabolus hanc inhabitaret,
atque ideo vacua remansisset: vir venerabilis Datius respondit dicens: “Imo ideo hospitari in domo eadem debemus, si hanc
malignus spiritus invasit et ab ea hominum habitudinem repulit.” In ea sibi igitur parari praecepit, securusque illa antiqui
hostis certamina toleraturus intravit. Itaque in tempestae noctis silentio, cum vir Dei quiesceret, antiquus hostis inmensis
vocibus magnisque clamoribus coepit imitari rugitus leonum, balatus pecorum, rugitus asinorum, sibilos serpentum, porcorum
stridores et suricum. Cum repente Datius tot bestiarum vocibus excitatus surrexit vehementer iratus, et contra antiquum
hostem magnis coepit vocibus clamare, dicens: “Bene tibi contigit miser. Tu es ille, qui dixisti: Ponam sedem meam ab
aquilone, et ero similis Altissimo. Ecce per superbiam tuam porcis et suricibus similis factus es; et qui indigne Deum imitari
voluisti, ecce ut dignus es imitaris bestias.” Ad quam vocem eius, ut ita dicam, deiectionem suam spiritus malignus
erubuit. At non erubuit, qui eandem domum ad exhibenda monstra quaeconsueverat, ulterius non intravit? Sicque postmodum
fidelium habitaculum facta est, quia dum ea unus veraciter fidelis ingressus est, ab ea protinus mendax spiritus
atque infidelis abscessit.
8. Post aliquod tempus, cum beatus Gregorius urbis Romae totiusque mundi pontifex, sedulo more divina eloquia
dictando exponeret: mortuo Constantio Mediolanensis urbis episcopo, quem ego ut supra in libro qui in Ianuensi urbe
inventus est, repperi aliquantulumque commemoravi, catholicam electionem super Deusdedit a clero Ambrosianae ecclesiae
factam esse audivit. Quae non post multos dies, ut erat veritas, rei probavit eventus. Venientes autem legati
a clero Ambrosiano dilecto sibi, qualiter Constantius de hac vita migrasset curiose panderunt; quin etiam quam catholice
et quam canonice diaconem, qui Deusdedit vocatur, ad honorem episcopatus diligenter eligissent, per omnia enarrarunt;
praeterea quanta incommoda cleri et sacerdotes a Longobardis et perfidis militibus et a plebis parte iniuste patiebantur,
quia voluntati eorum, ob electionem quam ipsi inordinate et incomposite super Agiulfum fecerant, minime consentiebant.
Quo audito apostolicus de nece Constantii, quondam sui diaconi et nutricii fidelissimi perplurimum doluit. Tandem
de catholica electione partim laetabatur, et partim compassioni eorum evidenter condoluit. Interea legatos, ut erant tantae
civitatis tantique cleri tantorumque ordinum, quos beatus apostolicus super omnes civitates animo et affectu et amore et
reverentia beati Ambrosii diligebat, omnes benigne suscepit. Diligebat enim beatus Gregorius hanc ecclesiam et hos ordines,
videns per omnia a beato Ambrosio ordinatos et compositos esse, ut pater filium et ut mater unicum natum. Diligebat non
perfunctorie neque ulla saeculari intentione, sed affectu bono sinceroque corde et animo puro. Quid multa? Epistola,
quam per legatos ad clerum Ambrosianum direxit, illos in electione quam super Deusdedit canonice fecerant constanter
adhortans, usque hodie ostendit. At ut certius quicunque haec legerit credere per omnia valuerit, ipsam epistolam in
registro eiusdem descriptam auribus curiosis sollicitoque animo intendat.
9. Quantum nos de obitu fratris et coepiscopi nostri Constantii moeror afficiat, paginali explere locutione non
possumus, sed quam multa bona partes in illo homine perdiderunt, utinam vicinae repentinam calamitatem sentiant. Nam
|
|