Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 480


Ad tertium dicendum, quod in Filio Dei non solum est accipere naturam et proprietatem,
sed etiam hypostasim, sive personam; quamvis unum illorum ab
altero secundum rem non differat; et ratione hypostasis dicitur Filius incarnatus,
inquantum sibi carnem sociavit in unitate personae.
Ad quartum dicendum, quod fortitudo dicitur infirmata, id est infirmitatem
assumpsisse; et ideo impropria est locutio, nec ad consequentiam trahenda.
ARTICULUS 4
Utrum ponendae sint duae nativitates Christi vel una
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non sint ponendae duae Christi nativitates. Nasci enim non est
naturae, sed personae. Sed in Christo est tantum una persona. Ergo et una
nativitas.
2. Praeterea, cum nativitas sit generatio quaedam, per nativitatem aliquis ad
esse tendit. Sed in Christo est tantum unum esse. Ergo tantum una nativitas.
3. Praeterea, ea quae non sunt unius rationis, non debent connumerari, sicut
canis caelestis et terrestris non dicuntur duo canes. Sed generatio Christi temporalis
et aeterna non sunt unius rationis. Ergo non debent dici duae nativitates.
SED CONTRA, nullus dicitur filius alicuius nisi ratione alicuius nativitatis. Sed
Christus dicitur Filius Patris, et etiam matris. Ergo utrumque est secundum aliquam
nativitatem, et non secundum eamdem; ergo in Christo sunt duae
nativitates.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod Christus non debet dici bis natus. Ratione enim eius
quod advenit alicui post completum esse, non dicitur aliquis natus: sicut homo
non dicitur nasci, quamvis capillus per aliquam nativitatem adveniat. Sed
humanitas Christi advenit Filio Dei post completum esse. Ergo propter hoc non
debet dici ipse natus, quod humanam naturam acceperit.
2. Praeterea, hoc adverbium «bis» importat successionem actuum. Sed generationi
aeternae non succedit temporalis: quia aeterna semper est; unde est simul
cum temporali. Ergo ratione duplicis nativitatis non debet dici bis natus.
3. Praeterea, hoc adverbium «bis» importat interruptionem; unde qui tota die
loquitur, non dicitur bis loqui. Sed aeterna generatio non habet interruptionem.
Ergo ratione eius non debet dici bis natus.
SED CONTRA, hoc adverbium «bis» numerat actum cui adiungitur. Sed duplex est
Christi nativitas. Ergo secundum eas debet dici bis natus.

Torna all'inizio