Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 158


domus eius cura commissa fuerat, milites peditesque, prout
locorum oportunitas exigebat, per murorum disponens ambitum,
singula loca congrua defensione premuniit. Militum vero maximam
partem repentinus plebis concursus excluserat. Cancellarius,
ubi rem videt in id discriminis pervenisse, cum plerisque
viris nobilibus quos a se non passus erat discedere, per ecclesiam
que domui sue contigua erat, in campanarii fortissimam
ut in plano munitionem se recipit. Erant autem qui semper ei
familiarius adherebant: Carbonellus et Boamundus Tarsenses,
Willelmus de Sancto Severino, Alduinus Cantuensis, Hugo Lupinus,
Robertus quoque Mellenti comes, cum quibusdam Francis
militibus. Interea Rogerius Tironensis magister comestabulus
cum militibus suis superveniens, viros quos ibi repererat acerrime
proturbabat. At ubi iam multitudo populi confluentis in immensum
excrevit, resump[tis animis in eum pariter irr]uentes, tam
ipsum quam eius milites fugere compulerunt, domumque cancellarii,
que multo distendebatur ambitu, ceperunt ex omni parte
totis viribus oppugnare. Obsessi vero non solum de locis sibi
deputatis nichilo segnius instantibus resistebant, verum etiam
apertis aliquotiens foribus erumpentes, totam multitudinem audacissime
repellebant longiusque cogebant absistere. Matheus quoque
notarius et gaytus Richardus de locis in quibus clausi fuerant
exeuntes, pristine se dignitati, nemine prohibente, reddiderant.
Qui servis buccinariis accersitis, preceperunt eis ut ante domum
cancellarii tubis ac tympanis personarent. Tunc universa civitas
tam Sarraceni quam Christiani signum belli notissimum audientes,
iussu regis id fieri crediderunt, moxque cum ingenti clamore ac
strepitu concurrentes, ceperunt instare vehementius, videntesque
se diutius insistendo nichil proficere, tandem ad portam ecclesie
magna lignorum strue composita, decreverunt ignem supponere.
Cumque iam redactis in carbones foribus liber patuisset introitus,

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio