Petrarca Franciscus: Africa

Pag 140

LIBER SEXTUS


Externo prestare viro; tibi nostra sed uni
Arma habitum titulos nomenque decusque libenti
Mente damus, te participem sociumque licebit
Esse triumphorum, nobis quos nostra pararit
Fortuna. In medio sedes tibi certa Senatu
Semper erit nostro; civis monimenta tenebis
Omnia Romulei; stabilem sociumque et amicum
Teque salutamus regem. Tum tu, optime Leli,
Hanc auro gemmisque gravem gestare coronam
Dignus habe, captosque trahens primumque Siphacem
Maturabis iter. Pelago stat classis aperto
Et placidum spirante fretum substernitur Austro.
At vos, o socii certaminis atque laborum,
Emeritas laudes et premia digna feretis,
Cum nos laurigero Capitolia celsa prementes
Leta videns curru, cum circumfusa faventum
Milia, victorum plausum fremitumque iocosque
Maxima septeno spectabit vertice Roma.
Quem michi fata diem numquam mentita propinquam
Promittunt.» Sic fatus erat. Iamque undique magnus
Consurgens letusque fremor pulsabat Olimpum.
Ante omnes meritas grates expendere certant
Rex Leliusque duci. Spesque ingens addita regi
Abstulit antiquas aliamque in viscera curam
Intulit, ut regni posset protendere fines
Pauperis, hostilesque suis adiungere terras;
Quod sperare quidem sors illius atque potentis
Scipiade promissa dabant. Ceu retibus auceps




170




175




180




185




190



Torna all'inizio