Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 94


inuentore omnium malorum superbiae iactantiam praetioso redempti
tuo adpeterent sanguine, sed a te retributore omnium
bonorum discerent humilitatis mansuetudinem in sinu mentis
mitissima retinere deuotione, sic praemonuisti dicens: Discite a me,
quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus
uestris.
Illam utique requiem, quam in paradyso callidi serpentis
primus homo deceptus astutia per superbiam suamque amiserat
sequendo uoluntatem, inuenire humili corde non suam docuisti
redemptos tuo sanguine sed dei exequendo uoluntatem.
III 10 (III 10) Audiamus nunc sequentia ex horum conexione
uerborum dulcisono tuo ore dicente: Haec est inquis uoluntas patris
mei, qui misit me, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed
resuscitem illum in nouissimo die.
Sequere, domine, magister essentialiter
bone, quae sit uoluntas patris de his, qui uidit filium et
credit in eum. Vt omnis inquis qui uidit filium et credit in eum,
habeat uitam aeternam, et resuscitabo ego eum in nouissimo die.
Quis
ergo tam insani capitis amens existens, quatenus non credat, iuxta
id etiam quod homo es, quia rationalis animae et mentis benigne
mitis es et humilis corde, tuae procul dubio fuisse uoluntatis omne
quod tibi dedit pater, quin immo quod ad te traxerit saluare et
resuscitare illum in nouissimo die? Dissipa, obsecro, Iesu Christe
domine deus, potentissima tua dextera babyloniae parietem ciuitatis
super refluentium positum glumas harenarum, in qua lamia
nudata mamma uirulento ablactat catulos lacte, et fac benigne in
bona uoluntate tua Sion ut aedificetur [muri] Hierusalem murus
firmam positus supra petram, in qua milia angelorum mellifluis
ducent concentibus choros psallentes. Euelle spinas et tribulos,
quos quasque maledicta protulit terra, et planta nouellas oleas
pampineaque uineta, candifluis liliis purpureisque circumsepta
rosetis in terra, cui benedixisti, cum auerteres captiuitatem ab
Iacob. Istius nimirum lamiae catulus extat lacte nutritus pestifero,
qui sacrilego ore te asseret ob pietatis sacramentum non essentialiter

Torna all'inizio