Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

171


a Carthaginensibus fuisset captus et Romani multos
iuvenes Carthaginenses cepissent, missus est Romam dictus Regulus
pro commutatione captivorum sub iuramento redeundi, si forte dicta
commutatio fieri non liceret. dum igitur Romam venisset,
contionatus est in senatu quod illa talis commutatio nullo modo
ad utilitatem rei publice proveniret, ex eo quod ipse esset senectute
confectus ec cito moriturus, illi autem essent adolescentes in
bello fortes et multam adhuc possent mollestiam Romanis
inferre. et ideo non consulebat quod ista talis commutatio
fieret. dixit etiam quod nolebat ut propter se decretum Romanorum
infringeretur, quod ordinatum et firmatum erat, ut quicumque
Romanus de prelio fugeret, capite puniretur et quicumque se
in prelio vivum et armatum capi permitteret, nunquam redimeretur.
et ideo, cum ipse captus fuerit vivus, non erat redimendus.
et cum ab amicis rogaretur ne illuc rediret, ipse tamen
propter iuramentum redire voluit, qui crudelissima morte ab eis
interfectus fuit. ecce quia iste utilitatem suam propriam utilitati
communi postposuit. utile quidem sibi fuisset redimi et de
carcere liberari, sed rei publice fuisset dampnosum, quia iuvenes
Carthaginenses, qui dimissi fuissent, multa Romanis incomoda
intullissent. ideo dicit Tullius in libro De Officijs

Torna all'inizio