ac nobilioris secundum seculum prosapię natus, et in huius scola 
monasterii a sua pueritia nutritus, et litterarum nostro congruentium 
ordini studiis bene imbutus. qui cum ab omni abbatię 
populo fidelitate et sacramentis confirmatus in huius honore culminis 
fuisset, cepit regimen libere exercere, bonaque huius monasterii 
ab omnibus defensare firmissimeque per omnia tuere. 
de quo in ipsa novitate pręlationis quidam nostrorum se quandam 
in somnis vidisse visionem narravit. videbat quippe dormiens 
sanctum Euticium cum quo  etiam avum eiusdem domni abbatis, 
Adam scilicet filium Rodulfi, cernebat consistere, et audiebat 
eundem sanctum ipsi viro dicentem: « Manda nepoti tuo Pharphensi 
abbati, innuens ut destruat ydola lucosquc succendat. 
meam quoque festivitatem, quę ipso die evenit in quo abbatiam 
suscepit, decentissime celebrare faciat, ut me tutorem suum 
Deo auxiliante suis in causis habeat ». quod cum is qui visavit 
audisset, surgens, domno abbati studuit referre. erat enim 
gnarus bene litterarum. quam utique sententiam cum nos audissemus, 
sic interpretati sumus, scilicet quod iccirco a Dco in 
hoc regimine pręlatus est, ut infra extraque abbatiam hanc ab 
omni incommoditate satagat purgare. per ydola enim quę infra 
templurm consistunt, ut quęque nociva et incommoda fiebant a 
quibuscumque malignis infra abbatiam potenter destruens corrigeret. 
per lucos vero, quibus situs silvarum significantur, ut 
quascumque ab extraneis illatas huic monasterio oppressiones igni 
concremaret, idest ad nichilum deduceret. quę omnia non multo 
post adimpleta cognovimus. nam plurimi infra abbatiam fraudulenter 
et  nequiter agentes, domni abbatis fortitudine perterriti, 
a malignitatibus quieverunt; nonnulli etiam eius pavore timidi 
fugientes hinc discesserunt. itaque totius regimen conventus 
cepit vigilanti studio perficere, et maximam de nobis curam habere, 
ecclesiaęque decus sollerter ampliare. nam vestem altaris sanctę 
Marię et plurima ornamenta a suis prędecessoribus oppignerata 
studuit recipere, et ad huius honorem ęcclesię recolligere, 
nova quoque nonnulla acquirere. armatam manum super nos 
equitum et villanorum totius abbatię, qua multotiens ab eius
  |  
  |