Petrus Damiani: Epistulae

Pag 150


dignitate privare, nunc reculis contenta domesticis, aspectus hominum
fugias, et in oracionis ac psalmodiae sedula modulacione persistas? Nam
quia fueras olim Susanna cum viro, merito nunc facta es Anna post virum.
Et quia tunc coniugalem pudiciciam immaculate servaveras, nunc cum filia
Phanuhel, quod templum Dei dicitur, in aecclesia iugiter perseveras.
Hinc est, quod a me per venerabilem Rainaldum Cumanum episcopum
requisisti, utrum liceret homini inter ipsum debiti naturalis egerium
aliquid ruminare psalmorum. Ad quod ego quod ad tempus occurrebat,
exposui, quoniam et sanctum Iob Deus omnipotens visitavit in sterquilinio
constitutum, et beata martyra Agnes, cuius et tu aequivoca es, in obsoletis
ac sordidis lupanarium locis et angelum simul et angelicum repperit indumentum.
Nam et apostolus ubique nos praecipit orare, cum dicit:
Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et discep tacione ,

Torna all'inizio