Guaiferius Casinensis: Passio S. Lucii pape et martyris

Pag 128


viam in iudicii ac defensionis possessionem constituit, ut in ecclesia,
doctrine verbo, sollicitudine multa, vigiliarum labore peccantium
benivolentiam sibi conciliarent; docturi eos potius illum
sequi tramitem, per quem possent ad veri Dei notitiam, unde discessum
fuerat, pervenire.
XXI. Tales quippe antistites, presul presulum, pontificum pontifex
sacerdotum, principium princeps, rex regum, dominus dominorum
ad ferenda vasa dominica probat. Nihil remissum, nihil
dissolutum habentes, nullum anime, nullum corporis lapsum extimescentes,
ut sint sancti corpore et spiritu, ut magni vocentur in
regno celorum.
Neminem ergo ex his communem (essent enim multorum) sed
solius Dei, ut separata pars sacrificii ostendebat, esse Lucius voluit,
nec hos equidem ad bellum ire nec in hostem pugnare, sed cum
Moyse elevatis manibus orare, ut, donec orationi vacarent, de invisibili
hoste triumpharet populus, ut pessimos Amalechitas, demones
scilicet, ab ipsa procul statione submoveret; ne, si desisterent
manusque dimitterent, fundi se victores a victis, redintegratis iterum
legionibus, persentirent.
XXII. Servabatur preterea apud eum, in sacrosanctis ministeriis
singulari apparatu exsequendis, constitutionis ecclesiastice
mos antiquus. Nam et ministrorum constipabatur magna quidem
et felici frequentia, cum esset ad divina secreta sollemnis accessus,
et legalibus indumentis, que possent inaugurato pontificio velatam
faciem lituum exprobare vel cornu, et si erat mentis habitu,
ornatior insigniebatur.
Adinvenit etiam vir studiosissimus vestem illis omnibus, ut
oblectatio censet luminum et diligentia, meliorem, cui nomen dalmatice
est: que cum per se tum ex dignitate sacerdotii, pretiosior


320




325




330




335




340




345

Torna all'inizio