Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 46


80 Tum Cosmus «Hic noster Nicolaus» inquit «diligenter
et malos multos principes collegit et eorum
expressit vitia, de bonis vero aut eorum virtutibus penitus
verbum nullum. Nonne tu ab eorum numero
secernis et quos paulo ante retulit Carolus, et David 5
regem, pluresque ex Hebreis, et e nostris optimos quidem
illos principes Archadium, Honorium, Theodosium,
Carolum magnum multosque preterea vite sanctimonia
et omni virtutum genere illustres? Quid oppones
Roberto regi Neapolitano, quem nostri maiores 10
modestum principem et felicem regem iudicarunt, de
quo Petrarcha noster multa scripsit in eius commetidationem?
Cave hos infelices dixeris, ne nimis pervicax
videaris».
81 «Non abnuo» Nicolaus inquit «multa extitisse 15
in multis principibus laudanda, sed felicitatem affirmo
ab eorum vita prorsus abfuisse eamque esse principatus
conditionem, ut nulla ei cum felicitate possit esse
communio. Robertus quidem, is quem modo nominasti,
ut omittam consortes regni, solicitudines ac molestias, 20
animi merores, turbulenta consilia, quibus etiam
felices vestri necessario distrahuntur, qui potuit esse
felix, cum fuerit avarissimus ac semper ad cumulandum
aurum intentus? Quod adeo appetivit, ut omnia
apud eum fuerint venalia. Tantum vero auri argentique 25
in erario condidit, ut hodie quoque, qui ditissimum
quempiam designare velit, eo locuplectiorem dicat. At
scitis quantum malum, quam turpe in rege presertim et
quam fedum sit avaritia, cuius sociam esse felicitatetem
nullus sane mentis affirmabit. 30

Torna all'inizio