Salimbene de Adam: Cronica

Pag 405


De offitio predicandi.
De offitio predicandi sciendum est quod nullus hoc debet
presumere, nisi ab eo qui dare potest fuerit sibi commissum.
Unde Apostolus dicit, ad Ro. X: Quomodo predicabunt, nisi
mittantur? De hac missione predicatorum habetur in pluribus
locis in divina Scriptura. Unde Dominus Moysi dixit, Exo. III:
Veni, mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios
Israel, de Egypto. Item Ys. VI: Audivi vocem Domini dicentis:
Quem mittam, et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Et
dixit: Vade, et dices populo huic et cet. Item Iere. I: Et dixit
Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum; quoniam ad omnia que
mittam te ibis et universa quecumque mandavero tibi loqueris. Item
Eze. II: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices,
que recesserunt a me. Patres eorum prevaricati sunt pactum
meum usque ad diem hanc, et filii dura facie et indomabili corde
sunt, ad quos ego mitto te.
Quod aliqui ad predicandum mittuntur a Deo, aliqui veniunt a se ipsis,
sed Dominus noster Iesus Christus noluit venire nisi missus.
De his autem qui non mittuntur a Deo, sed veniunt a se ipsis,
conqueritur Dominus. Quibus iure potest illud propheticum coaptari,
Eze. XIII: Ve qui prophetant de corde suo, qui ambulant post
spiritum suum, qui dicunt: Hec dicit Dominus, et Dominus non
misit eos. De quibus et Salvator in Evangelio, Io. X, loquitur:
Ommes quot quot venerunt fures sunt et latrones, sed non audierunt
eos oves. Qui venerunt dicit, non qui «missi sunt». Ipse enim ait:
«Veniebant, et ego non mittebam eos». In venientibus presumptio
temeritatis, in missis obsequium servitutis est.
Isti ergo ribaldi, qui se Apostolos appellant et non sunt, qui
nec a Deo nec a summo pontifice missi sunt, nec scientiam habent
nec sanctam vitam nec offitium predicandi sibi commissum ab
aliquo qui dare possit, qua auctoritate predicare presumunt, non
video. Et ideo vere stultos se esse demonstrant. Quibus illud Ecclesiastes

Torna all'inizio