convenienciam multam habuit da pars episcopio Sancti Terenciani; 
de quarta parte fine via, que vocatur Fra[n]cisca, que vadit per 
eodem ponte Marmoreum, ut se iunget hec fines ad predictum 
pontem cum ipso rivio, qui est priore fines; infra has fines indicate 
iudico in iam dicto monasterio trecenti modia de terra in 
adunatum a quale parte illud voluerit tollere et habere pars suprascripti 
monasterii, passiatum racionabiliter ad passum, qui fuit Landoni 
seniori castaldei, habente per unumquemque modium per 
quattuor partes per singule parti passus triginta. hec autem terra 
infra iam dictos finis, qualiter superius diximus, coniunctum cum 
ipso fluvio per ipsa exagoma, ut diximus, modia de terra trecenti 
in iam dicto monasterio iudicavi atque disposui, una cum arboribus, 
et omnia inferiora ac superiora sua, et cum vie sue intrandi 
et exiendi ad possessionem iam dicti monasterii, et de eius rectoribus. 
unde michi nec ad meis heredibus, nec alii cuilibet homini 
nullam reservavi, nisi tantummodo cunctis diebus vite mee ipsa 
predicta terra in omnibus mee sit potestati ad fruendum nomine, 
et ex ipsa frugia faciendum omnia, que michi placuerit, nam non 
vendendi, nec donandi, nec in nullis modis ipsas alienandi. a die 
autem obitus mei integra ipsa predicta terra veniant ad potestatem 
suprascripti monasterii, et de eius rectoribus ad abendum et possidendum 
et frugiandum, ita ut semper ipsa predicta terra sit in 
potestate de illis monachis, qui cotidie laudes Deo canunt, et officiant 
ipsum monasterium Sancti Vincencii de Monte; et frugium, 
que exinde annualiter Deus dederit, eorum sit potestati, et non habeat 
potestatem abbas vel rector ipsius monasterii predictam terra[m] 
in nullis modis dare aut alienare, et si per eis datum aut alienatum. 
apparuerit in quacumque modum, et non illud tenuerit, et dominaberit 
atque frugiaberit ipsas illis monachis, qui in ipso monasterio 
Sancti Vincencii de Monte cotidie servierint, quatenus a
  |  
  |