Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 768


Christo communicata, non includuntur omnia quae Deus potest facere, ut dictum
est; et ideo omnipotentia communicari non potuit nisi habenti essentiam
infinitam, sicut nec scientia omnium simpliciter quae Deus potest facere, nisi
comprehendenti essentiam infinitam, ut prius dictum est.
Ad quintum dicendum, quod potentia intellectus agentis non est ut faciat omnia
simpliciter, sed ut faciat omnia esse intelligibilia; et ideo ratio non est ad
propositum.
EXPOSITIO TEXTUS
«In nullo creatura Creatori aequatur». Intelligendum est quantum ad rationem
rei habitae, et quantum ad modum habendi: quia etsi aliquid idem conveniat
Deo et creaturae; non tamen secundum eumdem modum, vel eamdem rationem.
«Nemo novit quae sunt Dei nisi spiritus Dei». Non excluduntur per hoc Pater
et Filius, qui habent eamdem cognitionem quam et Spiritus Sanctus.
«Naturaliter capax est scientiae». Est enim facta anima ad cognoscendum
omnia, non autem ad faciendum omnia.

Torna all'inizio