Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 644


CLXI. De Manuele et Alexio.


Anno Domini MCLXXXI. Lucius papa tercius creatur; qui pro Tusculano Romanos acriter
inpugnavit; successit Manueli Constantinopolitano puer Alexius, filius eius, quem post Almaton de
principis filia genuit Anocheni. Hinc, cum duobus regnaverit annis, occidit Andronicus et regnavit
tribus annis; qui quoque iniciata iniquitate et imperatricem, matrem pueri, et Rainerium imperatoris
generum cum uxore occidit. Denique multos Grecos nobiles interfecit, sed et plurimos excecavit.

CLXII. De rehedificatione Creme et de terremotu.


Anno Domini MCLXXXV. Imperator in Ytaliam veniens Cremam in odium Cremonensium
rehedificavit. Et eodem anno Urbanus papa tercius creatur. Eodem anno terremotus non modicus
fuit in Ytalia; et exercitus Guilielmi regis Syculi contra nequiciam Andronici se armavit et Duratium
et Thesalonicum cepit. Sed recepti capti sunt vel redierunt confusi. Et eodem anno nuptie
regis Henrici et Constantie Rogeri condam Siculi regis filie Mediolani celebrate fuerunt. Et si
vis aliud invenire, recure ad cronicam predicti pontificis, et omnia invenies.

CLXIII. De edificatione ecclesie sancti Nicholai et aliis gestis.


Anno Domini M. centum LXXXVI. de mense Octubris edificata fuit ecclesia
sancti Nicholai de Regio per abbatissam Felicitatem de monasterio de Fontanellis;
et dedit et tradidit casamentum dicte ecclesie domnus Petrus Montonum et designavit
medietatem dicti casamenti pro ecclesia facienda pro anima sua et suorum
defunctorum, et aliam medietatem habuit per contracambium a dicta abbatissa,
et presente domno Albrico episcopo. Eodem anno imperator Fredericus quoddam
castrum Cremonensium, quod Manfredi nomine vocabatur, omnino destruxit. Eodem anno Andronicum
ignominiosa morte Ysachius interfecit. Qui regni obtinuit principatum et sororem suam Herinem
Conrado sepedicti marchionis filio in matrimonio copulavit. Qui imperatoris et imperialis urbis
Vrana impugnatori capitur monomachus amputavit et ab hoste illo Greciam liberavit. Sed tamen
invidiam et odium multorum incurrit; quocirca, ut Grecorum versucias evitaret, navem ascendens
sepulchrum Domini visitare proposuit.

CLXIIII. De captione Ierusalem a Saladino.


Anno Domini MCLXXXVII. Ierusalem a Saladino in mense Iulio capta est, et terra Domini
ab infidelibus occupata. Causa huius invasionis fuit iniquitas Christianorum. Cum enim inter Saladinum
et Ierosolimitanum regem pax firmata fuisset, eam Christiani iussu Rainaldi principis Montis-regalis
et domini vallis Hebron camuanus Saracenorum capientes nequiter violarunt. Alia causa discordie fuit
regis Guidonis et Raimundi comittis Tripolitanus. Causa vero discordie fuit invidia vel indignatio,
quia Sibilla regina defuncto marito Guidoni Pictaviensi nupserat et defuncto filio coronam dederat
peregrino preter ipsius comittis assensum et aliorum baronum; modus occupationis hic fuit: Saladinus
terram ingrediens primo Tabariam vel Tyberiadem obsedit. Rex Guido in Marscalia castrametatur.
Audi presagium vicine cladis indicativum: cum ea nocte Eraclio patriarchae sub temptorio in matutinis
lectio legeretur, locus occurrit de archa federis, que olim capta fuit a Phylisteis; mane facto
pugnavit. Comes Tripolitanus aufugit. Rex et sancta crux et sepe dictus marchio Guilielmus senior
de Monte-ferato, qui causa peregrinationis et pro nepotis custodia Terram Sanctam adierat, ceterique
barones unanimiter et populus capiuntur. Christianorum acies superantur; deinde Tabaria capitur.

Torna all'inizio