Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 168


Nostra fides, anime vita salusque fides.
Non varii sermonis eris: regnum variatum
Destruitur, longo tempore stare nequit:
Linguam falsiloquam disperdit et ora dolosa
Omnipotens: fraudis non imitator eris!
Est labor in labiis mendacia composituris,
Vera locuturis non labor ullus inest.
Sis igitur verax, mendacia comprime, Fulco:
Os animam mendax sepe perire facit".
"Quid sibi vult, tribuit michi quod fastidia tanta
Iste dies? Sompnus quod velit esse puto.
Ni sopor hic esset, vacuus sic mente fuissem
Pronubus ut fierem vir generosus ego?
Ni sopor hic esset, loqueretur tam sapienter
Paulinus, multe simplicitatis homo?
Unde veniret ei sermones tam sapientes
Dicere? Non posset sanius Hugo loqui.

Torna all'inizio