Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 6


Innatum est natis ulcisci probra parentum:
Deterius primo parat hic, ac ordinat, aurit.
Maguntinus apes Lucani castra locavit,
Bella movens, et dura parans ac horrida multum.
Testificatur ea tibi Castellare, profatur
Stefanicum, sevosque aditus, sevosque recessus,
Pugnantesque aties, et telis pervia tela,
Vulnera vulneribus et clades undique dicet.
...
Ecclesie cultu longe quot passa fuisti!
Ceduntur vineta tibi, segetesque cremantur,
Cedunturque olee simul, et pomeria pulcra
Exuvie fiunt, ville spoliantur et agri;
Captivi sunt inde tui qui rura colebant:
Urbs, tu sola manes; cuncta adversantur et obstant:
Sed tua pura fides te salvam fecit, et orbis
Factor. Cuncta videns ubi tot vastamina fiunt.
Cesar ait: - Nihil nos hic iuvat esse superbos;
Vix ullius domitare datur nec vincere posse:
Non pater ille meus potuit, dux atque Philippus
Defensus cessit; nos et cedamus ab istis. -
Retulit, atque sinit campos, et deserit urbem.
Incipit liber tertius.
Interea fortuna modos mutavit iniquos,
Ac egros didicit cursus variare secundus.
Venit ab Ursarum boreali maximus axe
Heros, inperii populi qui causa salutis:
Affuit, Eulistis morbos ac expulit omnes;
Ut medicina potens quam passio quelibet ipsa
Occidit, acciditque hic qua papalia sceptra
Ecclesie donans Perusine pergama gentis,

Torna all'inizio