Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 187


Parsque reservata, quam non maris obruit unda,
Fit cito catholica Christi babtismate munda;
Cetera que periit piscibus esca fuit.
17. De Martiano et Valentiniano imperatoribus.
Anno ab incarnatione Domini 453. Martianus consilio Pulcherie, sororis Teodosii iam defuncti, 46. ab
Augusto, imperium Orientis suscepit, adhuc regnante Valentiniano in Occidente, qui erat 45. ab Augusto. Martiano
igitur et Valentiniano imperatoribus, Atila rex Hunorum, subiugatis sibi fortissimis gentibus Ostrogothorum et Gepidarum
aliisque diversis populis, totam Macedoniam, Mesiam et Achayam et Traciam pervagatur. Odiebat autem Atila
Romanos propter antiquam eorum dignitatem. Odiebat etiam Guisogothos propter eorum fortitudinem. Utrosque etiam
obprimere intendebat. Set ambas gentes simul invadere, Romanos scilicet et Guisogothos, non volebat. Timebat enim, ne adversus eum utrique sociarentur. Unde et eos per suam versutiam ab invicem seiungere, et in
alterutrum concitare conabatur. Proinde Valentiniano Romanorum imperatori in dolo scribebat, se contra Romanos agere
nolle, set contra Guisogothos. Scribebat etiam Guisogothis, nichil contra eos agere, set contra Romanos. Eutius autem
tunc patricius Romanorum fraudem Atile precognoscens, Teoderico regi Gothorum ex persona Valentiniani imperatoris scribit,
monens diligenter, ut contra Atilam immanissimum tyrannum, totius orbis invasorem, ipse cum Romanis conveniret.
Igitur Atila indicit Guisogothis bellum. Guisogothi autem per legatos rogantes Romanos, Eutium patricium accipiunt
in auxilium. Hic Eutius autem, ascitis sibi Francis et Sarmatis et Burgundionibus, Saxonibus, Ripariolis, Brionibus,
multisque Celtice ac Iermanice nationibus, Guisogothis succurrit. Atila vero cum Aldarico rege Gepidarum et
Vialamire rege Austrogothorum innumerisque regum nationibus movet procinctum. Itaque in campis Catalaunie uterque
exercitus sedet. Atila in interioribus visceribus pecorum per fitones eventum rei perquirit; seque vincendum
intelligit [per augurium]. Set ex altera parte principem omnium potentiorem esse casurum, in fedissimis presagiis
auguriisque presensit. Atila pugnam agreditur, Romani tunc eminentiorem locum habebant. Itaque ab hora
nona usque in noctem acerrimum bellum protenditur. Teodericus autem rex Guisogothorum, sicut Atila in auguriis
previderat, in bello occubuit. Atila vero in fugam versus, victum se prodidit, set noctis beneficio potuit occultari. Mane
facto, Guisogothi regem suum requirunt. Set mortuo invento, iterum in hostes irruere cum Turismundo, filio regis
occisi, disponunt. Eutius autem patricius, timens, ne forte, si Huni penitus delerentur, Gothi extunc in nimiam
gloriam elevati Romam obprimerent, dicit ad Turismundum, filium Teoderici: Si fratres tui mortem regis cognoverint,
regnum invadent. Tu ergo velociter domum revertere, ne in solio regni debeas a fratribus preveniri.
Taliter
a patricio seductus iuvenis, relictis hostibus, domum festinanter abivit. Deprehensum est postea, quod Atila
viribus suorum destitutus, de subselliis suorum ignem sibi magnum preparaverit. In quem, si in eum hostes
irruerent, volebat immergi. Refert eorum scriptor Iordanis, quod in eodem famosissimo prelio ceciderint 165 milia
ex utraque parte, exceptis 15 milibus, qui in congressu Francorum et Gepidarum priori nocte corruerunt. Turismundus,
occisi Teoderici regis filius, a suis rex creatus, consilio Eutii patricii Tolosam civitatem suam ingreditur.
Atila, recedentibus Guisogothis securus iam factus, versus Romam iter convertit, et in via obsidione cingit urbem
Aquilegiam, metropolim Venetiarum. Quam longo tempore obsessam, cum vincere eam se posse non crederet atque
de recessione iam cogitaret, quadam die circa muros urbis deambulans, videt ciconias pullos suos parvulos ex nidis
extra civitatem portantes. Ubi advocans milites, ait: Iste aves futuram civitatis cladem perpendunt, propter quod
etiam filiolos exportaverunt.
Hec aiens, milites ad eversionem loci fortius animavit. Unde instructis machinis
variisque tormentis, urbem repente devicit et usque adeo desolavit, ut prioris forme edificii vestigia non valeant
inveniri. Asserunt multi, quod urbem vacuam invenerit, quia cives per mare, quod est eis contiguum, reliquias
sanctorum in Venetias cum omni subpellectili navigio detulerunt. Ibique deinceps perpetuo habitantes, Veneti,
quasi advene, sunt nominati. Unde inter Gradenses, qui priores ipsius loci fuerant habitatores, et Aquilegenses
de patriarcatu usque hodie controversia versatur. Exercitus Atile ibi tantus fuit, quod suis clipeis aggerem
ad similitudinem rotundi montis ob futuram memoriam Atile conportavit. Alii vero dicunt, eum per cesarem
Iulium fuisse coniestum. Ego montem illum vidi meis temporibus bene munitum et inhabitatum. Atila
postmodum talibus elatus eventibus, omnes Venetias circuendo vastavit. Atque in Liguriam procedens, Mediolanum
et Papiam crudeli animadversione depopulatus est. Atila de Liguria tendit Romam. Cui Leo papa longe
occurrit, et, ne Urbi noceat, precibus impetravit. Illud etiam Atilam ab Urbis accessu maxime refrenavit,
quod Alaricus, prior rex Gothorum, postquam Romam expoliavit, subitanea morte decessit. His itaque de
causis Atila frenum retro convertit et ad propria remeavit.
Interea Valentinianus virtutem Eutii prefecti emulatus, eum cum Boetio senatore precepit occidi. Eapropter et
ipse paulo post ab inimicis est interfectus, anno imperii sui 30. Quo mortuo, Maximus uxorem eius Eudoxiam sibi
copulavit et imperium usurpavit. Deinde Guisericum regem Guandalorum ad Urbem vocat. Romani Guandalorum adventu
perterriti, ulciscuntur in Maximum, eumque necantes in minutissima frusta decidunt. Ipsi autem
metu Guandalorum fugientes, Urbem relinquunt. Gisericus rex Urbem quasi vacuam ingreditur. Papa Leo ingredienti
occurrit in porta, eumque ab incendio Urbis et occisione civium abstinere precatur. Rex barbarus Urbem ingressus, omnem predam rapuit, Eudoxiam cum duabus filiabus abduxit, atque per dies 15 in Urbe moratus, ab incendio

Torna all'inizio