habitabis, cui devote servisti». His dictis disparuit frater Girardus.
Frater vero Iacobinus quod viderat retulit fratribus suis, et gavisi
sunt. Et accidit fratri Iacobino sicut frater Girardus dixerat,
quia post paucos dies obdormivit in Domino. Cuius corpus Mantue
fuit sepultum.
Frater vero Iohannes de Vincentia, cuius supra fecimus mentionem,
in Apulia ultimum diem clausit.
De fratre Bartholomeo de Vincentia.
Habuerunt etiam fratres Predicatores apud Parmam, tempore
illius devotionis quod dictum fuit Alleluia, fratrem Bartholomeum
de Vincentia, qui multa bona fecit, ut vidi oculis meis;
et fuit bonus homo, discretus et honestus. Et post multa tempora
factus fuit episcopus terre sue et fecit ibi pulchrum locum fratrum
suorum, qui prius ibi non habitabant.
De predicatoribus Ordinis fratrum Minorum, et primo de fratre Leone, cui
dominus cuiusdam hospitalis post mortem apparuit.
Fratres vero Minores habuerunt fratrem Leonem Mediolanensem,
qui fuit famosus et sollemnis predicator et magnus persecutor
hereticorum et confutator et superator. Hic multis annis
in Ordine fratrum Minorum minister provincialis fuit et postea
archiepiscopus Mediolanensis. Hic tam magnifici cordis fuit et
tante audatie, quod aliquando solus cum vexillo precessit exercitum
Mediolanensium, qui contra imperatorem veniebat, et transito
ponte et fluvio per longam moram stetit solus vexillum in
manibus tenens; nec tamen Mediolanenses post eum transibant,
quia videbant exercitum imperatoris preparatum ad bellum. Iste
frater Leo audivit confessionem domini cuiusdam hospitalis Mediolanensis,
qui erat magni nominis et magne sanctitatis reputabatur.
Et cum laboraret in extremis, fecit sibi promitti quod post
obitum suum rediret ad eum, ut de statu suo posset cognoscere.
|
|