vobis, vel ad successoribus vestris, seu ad pars supradicti vestri monasterii, 
insimul cum ipsis alii, sex solidos annualiter in supradicto 
mense augusto auro solidos quattuor bonos bisantos ad vestram 
potestatem, ut adimpleamus vobis annualiter solidos decem bonos 
bisantos, quia ita inter nos convenit. et hoc stetit inter nos in 
supradicta guadia, et mediatore, ut nos, et nostris heredibus faciamus 
tacere contra te, qui supra domnus Paulus abbas, et contra 
successoribus tuis, et contra pars supradicti vestri monasterii, pro 
parte et datum eorum ipsos habere voluerit de nostris rebus, que 
michi per suprascripta conveniencia dedistis, si scripcionem a 
parss supradicti vestri monasterii exinde emissam ostenserit, quod 
si eis exinde facere tacere non potuerimus, sicut diximus, quatenus 
inclitam ipsam composicionem, que parss supradicti vestri monasterii 
eorum exinde ad componendum venerit, totam et inclitam 
ipsam nos et nostris heredibus vobis, et ad parss supradicti vestri 
monasterii ipsas dare debeamus, quia sic inter nos convenit. si 
autem ego qui supra Ederrado castaldeus, et meos heredes non 
fecerimus, et non compleverimus vobis, et successoribus vestris, 
et ad suprascriptum monasterium omnia per ordinem, sicut superius 
legitur, centum solidos bisantos pena me et meos heredes 
vobis, et successoribus vestris componere obligamus, et omnia per 
supradictam guadiam, et mediatorem compleamus, ad pignerandum, 
si opus fuerit, obligamus vobis et successoribus vestris, et predicto 
vestro monasterio omnia supradicta usque ad legem supradicto Dauferi 
mediatore. et taliter ego qui supra Ederrado castaldeus, sicut 
ut superius inter nos convenit, fecimus. et ita te qui supra Sichepertum 
notarius scribere rogavimus, eo quod interfuistis. Actum 
Capua, feliciter, amen. Ego qui supra Adelmundus iudex. Ego 
Petrus. Ego Petrus.
  |  
  |