Rolandus Cremonensis: Summa

Pag 868


in varios usus, et Glossa exponit quod pinguedo morticini est scientia philosophica
que valde necessaria est theologie, maxime lo<g>ica et medicina,
ut dicit Augustinus in libro De doctrina christiana; lo<g>ica valet ei quantum
ad formam, medicina quantum ad materiam.
De singulis artibus videamus per ordinem, et tamen salutande sunt
a limine, ut dicit Augustinus.
De grammatica patet: cum ipsa sit scientia lingue, indiget grammatica
ut ipsa theologia possit ad alios promulgari. Omne illud quod indiget alio,
imperfectum est respectu perficientis se. Sed theologia indiget grammatica
vel logica ad perfectionem sui: ergo est imperfecta respectu earum, sicut
materia respectu forme. Respondeo: theologia in se perfecta est, sed quantum
ad nos dicitur imperfecta vel indigens grammatica, logica et aliis, quia
mediantibus istis docemur et docemus eam et promulgamus.
Quod autem maxime indigeat scientia disserendi, hoc aperte dicit
Augustinus in libro De doctrina christiana. Videamus qualiter scientia disserendi
indigeat. Constat quod in sacra Scriptura posita sunt vasa mortis,
ut dicit psalmus: « posuit in ea vasa mortis » . Quantum in ipsa est, ipsa non


240




245




250




255
Torna all'inizio