: Formularium florentinum artis notariae

2


videlicet terrarum et vinearum, casarum et possessionum
et rerum omnium mobilium et inmobilitum,
iurium, actionum et nominum, et omnium singulorum
bonorum suorum presentium et futurorum,
ubicunque sunt vel erunt per loca, nomina et vocabula,
cum eorum nominibus et confinibus, omnique iure et
actione sibi exinde conpetenti; constituens se pro ea
precario possidere, eo videlicet pacto et conditione tali
apposita, quod si conti [n]gerit ipsam mori, sive ipsi viro
suo supervivere, possit ipsa, et ei et eius heredibus liceat
predictam quartam partem ipsorum bonorum habere,
tenere, uti, frui, possidere, vendere, pignorare, alia et
quicquid eis placuerit facere sine alicuius contraditione
vel molestia, ab omni persona et loco litigante vel molestante,
predictam, quartam partem bonorum semper
legitimo de iure defendere et autoriçare ac expedire ei
et eius heredibus promictens; et se et suos heredes obligans,
promisit eidem non contra hec aliquid datum vel
factum habere, nec facere in futurum, set ita observare
et non removere, et, ut dictum est, defendere et expedire.
Si autem datum vel factum est, vel apparuerit, quod
contra hec sit, et omnia et singula ipse et sui heredes
firma non tenuerint, aut contra hec venire vel facere
presupxerint, promisit tunc dare et solvere ei, vel tali
recipienti pro ea, nomine pene et pro pena, extimationem
ipsarum rerum dictarum, et insuper libras tot
et dampna omnia et expensas resarcire et emendare de
iure, sub obligo potestatis plus eos urgere potentis; hoc
instrumento semper ex pacto firmo manente sub ypotheca
rerum suarum. Et fuit confessus dictus I. sponsus
et donator in veritate, et non spe future numerationis,
recepisse et habuisse a dicta I. sponsa et uxore
sua futura, quam hodie in uxorem recepit, et pro ea
vel a tali pro ea solvente et dante in dotem, et nomine
dotis, libras tot inter denarios et corredum et res alias
extimatas; de qua dote vocavit se bene pagatum, exceptioni
non solute et non numerate dotis, et omni legum
auxilio, et exceptioni doli mali, omnique merito
et launachil, et omni alii renumptians.

Torna all'inizio