Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 190


Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod quilibet teneatur habere fidem explicitam de omnibus
quae ad fidem pertinent. Omnes enim articuli fidei aequaliter ad fidem pertinent.
Si ergo de aliquibus oportet habere cognitionem explicitam, pari ratione
de omnibus.
2. Praeterea, secundum id quod in universali scitur, non distinguitur unus homo
ab alio: quia cognitio universalium principiorum omnibus hominibus est innata.
Sed habere fidem implicite de aliquo articulo, est habere fidem in universali
de illo articulo. Ergo per hoc quod habet fidem tantum implicitam de aliquo
articulo, non differt quantum ad illum articulum a non credente: ergo oportet
habere fidem explicitam de omnibus articulis.
3. Praeterea, sicut per praecepta legis vitantur peccata mortalia, ita per articulos
vitantur errores haeresum. Sed aliquis ita tenetur servare praecepta legis ut
omnia peccata vitet. Ergo et ita tenetur cognoscere articulos fidei ut omnes
errores et haereses vitet. Sed hoc non potest facere nisi qui habet fidem explicitam
de omnibus articulis: quia qui scit aliquid implicite et in universali, potest
errare in particulari. Ergo habere fidem explicitam de omnibus articulis, est de
necessitate salutis.
SED CONTRA, explicita cognitio de articulis fidei non habetur nisi per studium.
Sed studere non est de necessitate salutis. Ergo explicita cognitio de omnibus
articulis fidei non est de necessitate salutis.
Praeterea, secundum hoc pauci essent qui haberent fidem, cum vix inveniatur
aliquis qui possit explicare articulos quantum ad omnia quae in articulis implicite
continentur.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod maiores non magis teneantur quam minores. Quia
homines simplices examinantur de difficilibus articulis, et damnantur haeretici,
si male respondeant. Hoc autem non esset, nisi illos scire tenerentur. Ergo
minores non minus tenentur scire quam maiores.
2. Praeterea, nullus tenetur ad plura quam alius, nisi inquantum ad illa se obligavit.
Sed maiores non obligaverunt se ad articulos sciendos explicite, ut videtur.
Ergo non magis tenentur quam minores.
3. Praeterea, videntur maiores illi qui magis sciunt. Si ergo ad plura credenda
obligarentur, videtur quod ex sua scientia incommodum reportarent.
SED CONTRA, maiores debent docere fidem minoribus. Sed qui docet, debet plenius
scire. Ergo tenentur magis explicite scire quam minores.
Praeterea, ei cui plus est commissum, plus exigetur ab eo. Sed maioribus plus
commissum est quam minoribus. Ergo plus ab eis exigetur de fidei cognitione.

Torna all'inizio